The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 2 › Ephesios 2:3

Ephesios 2:3

in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: + 2.3 Et eramus natura, etc. Quasi: Cum hæc prædicta fuerunt in nobis, non desperet gentilis quin par Judæis fiat. Filii iræ. Cum ira Dei nascuntur mortales, quia, peccante Adam, vitium pro natura inolevit. Tenebatur enim justa damnatione genus humanum, et erant omnes natura filii iræ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Among whom also we all had our conversation in times past in the lusts of our flesh, fulfilling the desires of the flesh and of the mind; and were by nature the children of wrath, even as others.

In Context

2in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, + 2.2 Principem. Scilicet Beelzebub, qui est princeps malignorum spirituum, vel, intransitive principem spirituum. Principem erroris dicit spiritum æris, in quo dominatur. Æris. Caliginosus ær infernus est dæmonum. Spiritus. Id est, spirituum: ponitur enim genitivus singularis pro plurali. Operatur in filios diffidentiæ. Quid? nisi opera sua mala: et in primis maxime, quia ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sint inimici fidei, per quem scit eos posse mundari?

4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

Read all of Ephesios 2

Cross References

Genesis 6:5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, + 6.5 Videns autem Dominus, etc. Non in Deum pœnitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa præscientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostræ parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.

Job 14:4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? + 14.4 Quis potest facere, etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum.

Job 25:4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? + 25.4 Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.

Isaiah 53:6Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.

Daniel 9:5peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus: et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis.

Mark 7:21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, + 7.21 De corde hominum. BEDA. Animæ locus principalis non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Arguuntur etiam, etc., usque ad ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit nos amare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Ephesios 2:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ephesios 2:2Ephesios 2Ephesios 2:4 →