The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 2 › Ephesios 2:5

Ephesios 2:5

et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), + 2.5 Convivificavit nos. Vel nos Judæos similiter et vos gentiles, et hoc est: cujus gratia vos gentes estis salvatæ. Et utrosque conresuscitavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Even when we were dead in sins, hath quickened us together with Christ, (by grace ye are saved;)

In Context

4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

6et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu: + 2.6 Consedere fecit, etc. Non inaniter, sed fideliter jam computat factum quod futurum esse non dubitat. Certe enim in cœlestibus Christus jam sedet, nondum autem nos; sed spe certa tenemus.

Read all of Ephesios 2

Cross References

John 5:21Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. + 5.21 Sicut enim Pater suscitat. Incipit ostendere quod Filius secundum quod æqualis est Patri, faciat, scilicet animas a morte resuscitat. Et est prima resurrectio a vitiis. In sequenti vero ostendit etiam resurrectionem mortuorum corporum secundum quod Filius hominis est et potestatem dedit ei, id est Filio. Sic et Filius. AUG. Quia Pater et Filius sunt eadem vita. Judicat autem et suscitat corpora, etc., usque ad hæc causa redditur, quia Filius hominis est.

Acts 15:11sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.

Romans 4:16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum + 4.16 Non ei qui ex lege. Quia hic talis a gratia excidit, et ideo causa fidei a lege recedendum est, ut firma sit promissio: lex enim sine gratia promissionis non solum non aufert, verum etiam auget peccatum.

Romans 5:8Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, + 5.8 Cum adhuc. Ecce dum oderat secundum peccata, amabat secundum quod opus ejus: quod et fecit ante mundi constitutionem. Dicendum erat quantum nos dilexit, ne desperaremus; et quales, ne superbiremus. Fuit et alius modus possibilis Deo qui omnia potest, sed nullus nostræ miseriæ sanandæ convenientior. Quid enim nos tantum erigit, et a desperatione immortalitatis liberat, quam quod tanti nos fecit, ut homo pro nobis moreretur?

Romans 8:2Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. + 8.2 Lex enim spiritus. Hic ostendit per quid gratia liberet, scilicet per Spiritum sanctum, quia lex spiritus. Est Spiritus sanctus qui docet quid sit agendum, et quid non qui est dator vitæ, et hoc per Christum qui dat Spiritum: et quomodo in Christo exponit.

Romans 16:20Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. + 16.20 Deus autem. Vos sitis sapientes: Deus autem conterat Satanam, id est falsos prædicatores, vel quemlibet vobis adversantem hominem, vel diabolum. Sub pedibus. Ut caput, id est primos motus suggestionum contemnatis, et si diabolus est, conteratis ejus caput sicut Evæ in figura Ecclesiæ, vel sensualitatis dictum est. Gratia. Gratiam quam promisit in adventu suo, jam optat eis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Ephesios 2:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ephesios 2:4Ephesios 2Ephesios 2:6 →