The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 2 › Ephesios 2:6

Ephesios 2:6

et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu: + 2.6 Consedere fecit, etc. Non inaniter, sed fideliter jam computat factum quod futurum esse non dubitat. Certe enim in cœlestibus Christus jam sedet, nondum autem nos; sed spe certa tenemus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And hath raised us up together, and made us sit together in heavenly places in Christ Jesus:

In Context

5et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), + 2.5 Convivificavit nos. Vel nos Judæos similiter et vos gentiles, et hoc est: cujus gratia vos gentes estis salvatæ. Et utrosque conresuscitavit.

7ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. + 2.7 Supervenientibus abundantes, etc. In futuro enim sæculo, apparebit donum Dei, in remuneratione credentium; quod oculus non vidit, nec auris audivit. Et hæc sunt abundantes divitiæ, ut tantum detur quantum mens investigare non potest.

Read all of Ephesios 2

Cross References

Matthew 26:29Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. + 26.29 Non bibam. Non delectabor cæremoniis hujus populi, in quibus sacra paschalis agni præcipua sunt. Post passionem non assumam carnem, donec assumam eam novam quæ modo mortalis est. Novum in regno Patris. Dicens illud novum, hoc vetus, ostendit corpus: scilicet, de veteri Adam quod immortalitate immutabitur. Vobiscum, per hoc et suis immortalitas promittitur, etsi non eodem tempore. De hoc genimine, quia eadem corpora resurrectura. Erit autem dies meæ resurrectionis, cum in regno Dei, id est, immortalitatis gloria sublimatus, de salute ejusdem populi spirituali gratia regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar.

Luke 22:29Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,

John 14:3Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. + 14.3 Et si abiero. ID. Abiit latendo, venit apparendo, sed manet regendo, ut proficiamus bene vivendo, et sic paratur locus. ID. Fides quæ non videt credit, nam si videret, etc., usque ad desiderium dilectionis, præparatio est mansionis.

Romans 6:4Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. + 6.4 Consepulti. Quidquid gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione, in ascensione, in sedere ad dextram, ita gestum est, ut his rebus mystice non tantum dictis, sed etiam gestis configuretur vita Christiana. Attende singula Christi, qui vixerat vetus homo secundum pœnam, famem, sitim et hujusmodi, non secundum culpam: hoc modo vetustatem finivit et disposuit, ut dolorem crucis sustinens, sic haberet membra distenta et fixa, ne ad priores actus moverentur, a quibus etiam sepultus quievit, humanis subtractus aspectibus, exigens a nobis, ut vetustatem peccatorum cum dolore et gemitu pœnitentiæ deponamus: membra per continentiam et justitiam confixa sint, ne ad priora mala redeamus, a quibus ita perfecte quiescamus, ut nec eorum visio, nec memoria habeatur: et non solum hoc a nobis exigit in sacramento passionis, sed et eum si volumus imitari, efficit. Surrexit a mortuis. Mors et resurrectio Christi etiam sacramenta sunt.

Ephesians 1:19et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, + 1.19 Quæ sit supereminens. Quoddam incrementum gloriæ habebunt summi doctores, ultra illud quod communiter omnes habebunt. Habebunt enim omnes eumdem denarium. Sed differt stella a stella in claritate I Cor. 15.. Et erunt diversæ mansiones in domo Patris Joan. 14..

Colossians 2:12consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. + 2.12 Consepulti ei. Id est ad similitudinem sepulturæ ejus baptizati. Per fidem operationis. Id est credendo opera Dei. Exponit unum de operibus Dei, quod præcipue necesse est credere volentibus resurgere, scilicet quod Christum suscitavit Deus, et quod exemplo Christi suscitabit illos unde subdit: Qui suscitavit, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Ephesios 2:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ephesios 2:5Ephesios 2Ephesios 2:7 →