The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 2 › Ephesios 2:8

Ephesios 2:8

Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: + 2.8 Et hoc non ex vobis, etc. Ne forte dicas: Promerui, ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse. Gratia præcessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito, emisti, non gratis accepisti. Omnia merita præcedit gratia, ut dona Dei consequantur merita mea.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For by grace are ye saved through faith; and that not of yourselves: it is the gift of God:

In Context

7ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. + 2.7 Supervenientibus abundantes, etc. In futuro enim sæculo, apparebit donum Dei, in remuneratione credentium; quod oculus non vidit, nec auris audivit. Et hæc sunt abundantes divitiæ, ut tantum detur quantum mens investigare non potest.

9non ex operibus, ut ne quis glorietur. + 2.9 Ne quis glorietur. Non hoc ideo dicit, quia opera bona pia cogitatione facta frustrentur, cum Deus reddat cuique secundum opera ejus, sitque gloria Dei operanti bonum, sed quia opera ex gratia, non ex operibus gratia. Bonum igitur est homini, ut de viribus arbitrii sui non præsumat; quia ille qui putavit sine ejus adjutorio se posse custodire quod dedit, profectus in longinqua, et vivens prodige cuncta consumpsit: et miseria attritus, et in se reversus dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum Luc. 15.. Quam cogitationem bonam non haberet, nisi et ipsam illi in occulto Pater misericordissimus inspirasset.

Read all of Ephesios 2

Cross References

Matthew 16:17Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. + 16.17 Respondens Simon Petrus. Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur. Dei vivi. Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt. Barjona. Bene filius columbæ, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbæ pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbæ filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra: Alii Joannem Baptistam, alii autem Etiam, etc.

Mark 16:16Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. + 16.16 Qui crediderit, etc. Per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quæ in baptismo eis remittuntur, peccata extraxerunt.

John 1:12Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: + 1.12 Filios Dei fieri. Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant, et quomodo hæc generatio distat a carnali, subditur: Qui non ex sanguinibus.

John 3:36Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. + 3.36 Qui credit in Filium habet vitam æternam: qui autem, etc. Ac si diceret, qui credit in Filium habet ipsum Filium, et per hoc habet vitam. Sed ira Dei manet super eum. Ira cum qua natus est, permanet, et ideo non ait, venit, sed manet, quia per Filium missum, qui est vita, non tollitur effectus illius iræ, scilicet mors, corruptio, etc., quæ omnia manent.

John 5:24Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. + 5.24 Quia qui, etc. Quia æqualis sum Patri et uno honore cum eo honorandus, ergo qui audit verbum meum, id est, qui credit me Filium, et credit eum Patrem, habet vitam æternam, quia hæc est vita æterna, ut post dicet, ut cognoscant te quem misi Jesum Christum esse unum verum Deum. Audit et credit. Cur ait: Audit verbum meum et credit, non mihi, sed ei qui me misit: quia verbum ejus est in me, imo ego sum verbum ejus. Qui ergo ei credit, credit verbo ejus, id est mihi. Sed transiit. Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et justitiæ, post a corruptione ad æternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, etc.

John 6:35Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Ephesios 2:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ephesios 2:7Ephesios 2Ephesios 2:9 →