Ephesios 3:1
Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, + 3.1 Hujus rei, etc. Ostenso quod per Christum facta est pax et reconciliatio, hic ponit per quem ipsi sunt coædificati, quia Deus revelavit salutem ad gentes pertinere, et misit eis prædicare, et facit pati pro eis, ut magis sint Deo grati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For this cause I Paul, the prisoner of Jesus Christ for you Gentiles,
In Context
Cross References
Acts 21:33Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
Acts 26:29Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
2 Corinthians 10:1Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos. + 10.1 Ipse autem ego Paulus. Incipit agere de incorrectis qui pseudo sequebantur, et Apostolum ferocem putabant, quasi diceret: Correctos ad eleemosynas invito: Paulus vere humilis, non superbus ipse qui alios ad eleemosynas moneo, idem vobis qui illis, obsecro, dico, etc.
Galatians 5:2Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. + 5.2 Si circumcidamini. Circumcisio et cætera legalia ita natis et institutis non sunt noxia, licet non necessaria, magis noxium erat prohibere quasi noxia. Gentiles vero ad talia non sunt cogendi. Sed si nolunt eis congruere, ut Timotheus, non sunt prohibendi, sed si in his confidunt, sunt perditi; licet his ergo illa tenere ne videantur improbata potius quam terminata. Gentibus vero non sunt imponenda, ne videantur aut non causa promittenti Christi, instituta, aut adhuc promittere, sed cessando jam patent signa futuri fuisse, quæ cum honore paulatim deserendo erant sepelienda, non ut sacrilegia gentium fugienda.
Ephesians 3:13Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.
Ephesians 6:20pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.