Ephesios 3:11
secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro: + 3.11 Secundum præfinitionem. Quæ enim sapientia in sui natura simplex est, secundum ea quæ aguntur in sæculo, quæ Deus præfinivit, id est præordinavit, est multiformis, cum variatur multiformiter. Et ne videantur sibi contradicere in prædictis sententiis sacræ paginæ doctores, ita potest determinari quod dictum est: ut illis, qui majoris dignitatis sunt, et per quorum ministerium illa nuntiata sunt, cognita fuerint ex parte, ut puta familiaribus et nuntiis illis; iis autem qui minoris dignitatis sunt, incognita essent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
According to the eternal purpose which he purposed in Christ Jesus our Lord:
In Context
12in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.
Cross References
Job 10:13Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris. + 10.13 Tamen scio, quia universorum memineris quod dicitur, cur de me trepido, qui omnes gentes colligendas scio. Licet hæc celes in corde. Ibid. Quia adhuc non indicas aperto sermone. Certi de venia, solent prioris nequitiæ memoria tangi, et illicita cogitatione nolentes pulsari, unde subdit:
Isaiah 46:10Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. + 46.10 Annuntians. Per prophetas, ut cum prædicta implevero per divinationem, id est prophetam prædicentem futura, probem divinitatem meam. Novissimum. Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor.. 10.. Et alibi: At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Et Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est I Joan. 2.. Consilium: redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri præcepit.
Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.
Ephesians 1:4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. + 1.4 Sicut elegit, etc. Ne quis ergo putet animas cum Deo æternas, et tunc aliquid meruisse juxta errorem illorum, qui ante hæc visibilia dicunt quasdam fuisse animas sanctas, et ideo tunc fuisse electas.
Ephesians 1:11in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ: + 1.11 In quo et nos. Ne apostoli, in quibus superabundat gratia, viderentur meruisse melius aliis, ostendit eos ita gratis vocatos, non meritis, sicut fuerunt et alii. Sorte. Sors dicitur gratia, quia non est hominis electio, sed voluntatis Dei. Unde tunica Domini desuper texta, quæ charitatem significat, sorte provenit. Omnia operatur. Etiam velle bonum, et ut credere incipiamus, ut exemplo nostro nemo glorietur in homine. Verum est enim: Non vos me elegistis, sed ego vos, etc. Laus autem gloriæ Dei est cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici cum multos curat.