The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 3 › Ephesios 3:14

Ephesios 3:14

Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, + 3.14 Hujus rei gratia. Vos peto, et Deo supplico, ut gratia cooperetur vobis. Et hoc est quod addit: Hujus rei gratia. In quo ostendit eos habere propriæ voluntatis arbitrium. Sed ne illud sufficere putent, addit: Flecto genua mea ad Patrem. Tantum in Græco habetur; quod autem in Latinis codicibus additum est: Domini nostri Jesu Christi, bene convenit, quod orabat, ut merito ejus obtineamus cui proprie et naturaliter est pater, non autem adoptive.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For this cause I bow my knees unto the Father of our Lord Jesus Christ,

In Context

13Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.

15ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, + 3.15 Paternitas, etc. Nec angelus, nec homo vere est pater ut Deus qui est pater omnium, creatione, et fidelium recreatione, quos adoptavit in filios. Vel nominatur, id est nominabilis est. Ab illo enim qui est pater omnium, et angeli in cœlo, et homines in terra acceperunt ut patres alios vocarent. Et nota quod Christus Dei unigenitus per naturam, adoptionis beneficio patrem se esse significat dicens, Fili, dimittuntur tibi peccata tua Matth. 2.. Similiter et Spiritus sanctus, per quem justi adoptantur in filios. Homo autem dicitur pater vel natura, vel auctoritate exempli, vel ratione beneficii.

Read all of Ephesios 3

Cross References

1 Kings 19:18Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus.

Ezra 9:5et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum. + 9.5 Curvavi genua, etc. Paravit se per compunctionem cordis, et affectionem corporis, ut dignus efficeretur auditu supernæ pietatis: et in hæc verba orationis prorumpit. Curvat autem genua, expandit manus, et fundit preces in tempore sacrificii vespertini, sciens esse gratius quod fit in spiritu humilitatis et in animo contrito, quam quod carnibus et sanguine pecudum offertur.

Isaiah 45:23In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. + 45.23 Egredietur: in mundum visibiliter in carne. Justitiæ verbum, filius donec obedientiam impleverit, etc., usque ad quod Judæi superbia mentis demonstrantes omnino non faciunt.

Luke 22:41Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat, + 22.41 Et ipse, etc. Dato apostolis præcepto orandi, et ipse avulsus est ab eis. Solus orat pro omnibus qui solus pro omnibus passurus erat, innuens orationem suam, tantum quantum et passionem a nostra distare. Jactus est lapidis, etc. In hoc mystice innuit, ut in idipsum dirigant lapidem, id est usque ad ipsum perducant intentionem legis, quæ scripta erat lapide: usque ad illum enim potest pervenire ille lapis, quoniam finis legis est Christus omni credenti ad justitiam Rom. 10..

Acts 9:40Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. + 9.40 Ejectis. ID. Juxta exemplum Christi filiam archisynagogi principis resuscitantis hoc factum est, ad vitandam elationem, vel ne indigni signum viderent. Aperuit. BEDA. Rectus est ordo resurgentium, ut prius oculos mentis aperiat, postea agnita voce Petri resedeat, lumen suæ circumspectionis amissum recipiat, ut ad doctrinam eorum qui adjuvant, vivat. Aperuit oculos. Isti sunt tres gradus resuscitationis.

Acts 21:5Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 3:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 3:13Ephesios 3Ephesios 3:15 →