Ephesios 3:15
ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, + 3.15 Paternitas, etc. Nec angelus, nec homo vere est pater ut Deus qui est pater omnium, creatione, et fidelium recreatione, quos adoptavit in filios. Vel nominatur, id est nominabilis est. Ab illo enim qui est pater omnium, et angeli in cœlo, et homines in terra acceperunt ut patres alios vocarent. Et nota quod Christus Dei unigenitus per naturam, adoptionis beneficio patrem se esse significat dicens, Fili, dimittuntur tibi peccata tua Matth. 2.. Similiter et Spiritus sanctus, per quem justi adoptantur in filios. Homo autem dicitur pater vel natura, vel auctoritate exempli, vel ratione beneficii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Of whom the whole family in heaven and earth is named,
In Context
Cross References
Isaiah 65:15et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio: + 65.15 Et dimittetis nomen vestrum. Ut aliqui affirmantes dicant: Si aliter fecero, contingat mihi sicut Judæis Romanorum gladio occisis. Vel ita: Juro per Deum, in quem olim Judæi crediderunt. Vel, quia Deus juramentum eorum erat, quod Christiani modo jurant necessitate compulsi, Vivit Dominus scilicet. Et interficiet te. Ut vel hunc non habeatis, qui dicit, Ego sum via, veritas et vita Joan. 14. Nec vocemini circumcisio, sed conscisio.
Acts 11:26Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani. + 11.26 Discipuli, Christiani. In his, etc. Videntur discipuli in hoc non servasse mandatum Dei dicentis: Nolite solliciti esse de crastino Matth. 6.. Sed constat non hoc eum improbare, si quis humano more ista procuret, sed non pro eis Deo militet, ut in opere suo non regnum Dei, sed temporalia intueatur. Ad hanc ergo regulam hoc præceptum redigitur, ut in horum provisione regnum Dei attendamus: sed in militia Dei ista non cogitemus. Prophetæ. RAB. De quibus dictum est: Et prophetabunt filii vestri Jœl. 2.. Laus est Antiochiæ quo multi perfecti conveniebant.
Ephesians 1:21supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. + 1.21 Supra omnem, etc. Hoc dicit propter incarnationem Filii Dei, ut etiam homo factus super omnes cœlos esse dicatur, et super omnem creaturam, habens nomen ejus per naturam, non per adoptionem.
Colossians 1:20et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. + 1.20 Per eum reconciliare. Deo placuit per eum reconciliare, et ipse pacificavit non gratis, sed per sanguinem cœlestia et terrestria, unde patet homini introitus in cœlum. Omnia per eum facta, in ipso auctore vivunt.
Revelation 3:12Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. + 3.12 Columnam in templo. Firmum in se et sustentantem alios verbo et exemplo. Non egredietur. Cum sit Deo certus numerus suorum, si quis labitur, alius misericordia ejus subinducitur, sicut per superbiam Judæorum gentilitas subintravit. Filius junior, id est gentilium populus, exierat, sed morte vituli saginati, id est cruore Christi, reconciliatus non exibit amplius. Novæ. Ubi nihil vetustatis, sed plena visio pacis. De cœlo. De conformitate cœlestium creaturarum.
Revelation 7:4Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israël. + 7.4 Centum quadraginta. Finitum ponit, quia Deus sibi sub certo numero omnes comprehendit. Ex omni tribu. Id est ex omnibus fidem Jacob imitantibus.