Ephesios 3:17
Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, + 3.17 In charitate. Oro etiam ut radicati, id est firmiter plantati, a similitudine arboris, quæ quanto plus terræ figitur, tanto plus crescit, et uberiorem fructum reddit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That Christ may dwell in your hearts by faith; that ye, being rooted and grounded in love,
In Context
Cross References
Matthew 7:24Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, + 7.24 Omnis ergo. Quasi dicat: Omnia prædicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. Qui autem, quæ in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus præceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Assimilabitur. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus æternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi ædificat, et in futura dedicatione cum Christo lætabitur. Viro. Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. Qui ædificavit. Ille ædificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. Supra petram. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum ædificavit Ecclesiam.
Luke 6:48similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. + 6.48 Fodit in altum. Fodit in altum qui præceptis humilitatis terrena omnia de suorum cordibus funditus eruit, ne propter aliquod fluxibile Deo serviat, ut inconcussam in eis habeat mansionem. Posuit fundamentum. Fundamenta pluraliter, doctores; singulariter fundamentum, doctor doctorum Christus. Moraliter. Fundamenta domus, intentiones bonæ conversationis, quas per humilitatem Christianam exhaustis supervacuarum cogitationum ruderibus perfectus auditor in se inserit, hoc in se spiritualiter agens, quod Christus in universa Ecclesia generaliter agit. Inundatione. Hanc inundationem alibi portas inferi appellat. Et portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Hæc inundatio tribus modis fit, quia tentatur quisque a propria concupiscentia, vel falsorum fratrum improbitate, vel aperta exteriorum impugnatione. Illisum. Potest per impetum fluminis, extremi judicii discrimen intelligi, quando Ecclesia utraque est consummata. Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur Luc. 14.. Domui illi. Singulæ nostræ domus, quotidie, vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel suæ ipsius mentis, vel carnis inquietudine pulsantur. Et quantum propriis viribus fidunt, inclinantur: quantum invictissimæ petræ adhærent, labefactari nequeunt.
John 14:17Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. + 14.17 Quia non videt, etc. Non habent spirituales oculos mundi amatores quibus Spiritum sanctum videant. Nec vero carnalibus oculis possunt videre, quia Spiritus sanctus non apparuit indutus humanitate. Et in vobis. Erit in vobis, non manebit ut sit, quia prius est esse alicubi quam manere. Ne quis ergo putet sic manere, ut hospes apud alium visibiliter, sed in eis cognosci potest, non ab aliis.
John 17:23Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
Romans 8:9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. + 8.9 Si tamen. Ambigue loquitur, quia nondum sunt perfectæ fidei, sed spes est perficiendi. Spiritus Dei. Spiritus Christi, quia idem est Spiritus Dei et Spiritus Christi.
2 Corinthians 5:14Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: + 5.14 Charitas enim Christi, etc. Quia Christus charitate pro nobis mortuus est, constat omnes mortuos fuisse in Adam; pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Quæ gratia ne inutilis sit hominibus, apostoli, ut eos illiciant, necessario se laudant; per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi. Si unus pro omnibus. Id est, si Christus pro omnibus quantum ad se, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines debent mori pro honore illius.