The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 3 › Ephesios 3:18

Ephesios 3:18

ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: + 3.18 Cum omnibus sanctis. Hæc est communio cœlestis reipublicæ. Hi non sua quærunt, sed quæ Christi sunt, id est, commoda privata non sectantur, sed in communione ubi salus omnium est consulunt. Quæ sit latitudo. Charitatis, quæ usque ad inimicos extendi debet, et cum hilaritate bene operari, quia qui tristis dat, perdit quod dat. Opus ergo est latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quia abundante iniquitate refrigescit charitas multorum, opus est etiam longitudine. Et sublimitas. Charitatis. Hæc est quod sursum cor dirigatur, ut Deus in præmium exspectetur. Nam si bene operaris etiam usque ad inimicos, et hilariter tribuis, habes latitudinem; et si in his usque in finem perseveras, habes longitudinem. Sed si omnia hæc non propter mercedem supernam facias, altitudinem non habet: et ita jam nec latitudo erit, nec longitudo. Nam habere altitudinem est cogitare Deum, amare Deum, et gratis amare ipsum adjutorem, ipsum coronatorem, postremo ipsum præmium deputare non aliud ab ipso, quam ipsum exspectare. Si amas, gratis ama. Si vere amas, ipse sit merces quem amas. Et profundum. Charitatis, id est possitis intelligere occultum Dei judicium; quare isti dat, non vero illi. De profundo enim judiciorum Dei, quæ scrutari et contemplari nequimus, procedit omne quod possumus. Quod possum, video; unde possum, non video; nisi quia novi esse a Deo. Quare autem illi det, isti non det, multum est a me, abyssus est et profundum. Nunc ergo ipsa charitas in bonis operibus exercetur ad subveniendum aliis, et usque ad inimicos porrigitur; et hæc latitudo est. Nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et hæc longitudo est. Hoc autem totum propter adipiscendam patriam æternam facit, quæ illi promittitur in excelso; et hoc altitudo est. Existit vero ex occulto illa charitas, et hæc est profundum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

May be able to comprehend with all saints what is the breadth, and length, and depth, and height;

In Context

17Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, + 3.17 In charitate. Oro etiam ut radicati, id est firmiter plantati, a similitudine arboris, quæ quanto plus terræ figitur, tanto plus crescit, et uberiorem fructum reddit.

19scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. + 3.19 Ut impleamini. Quia tunc nihil deest Christiano, cum Patrem et Filium sic cognoscit. Aliter non est integra professio deitatis, quia fides nec in solo Patre integra est, nec in Filio solo perfecta. In omnem plenitudinem Dei. Non ut sint (plenus Deus) sicut quidam errantes voluerunt, sed ut perfecte sint pleni Deo; vel sic: ut confessione et gratiarum actione sicut Patri, ita et Filio honorificentia reservetur, et omnia quæ a Deo Patre sunt, per Filium facta et restaurata credantur, ut sit plena professio divinitatis in credentibus.

Read all of Ephesios 3

Cross References

2 Chronicles 6:41Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis.

Psalms 103:11Potabunt omnes bestiæ agri; expectabunt onagri in siti sua. + 103.11 Potabunt omnes. ID. Omnes fuerunt in disco Petri ter submisso, etc., usque ad ut Ecclesia congregetur. Onagri. ID. Sylvestres asini magni indomiti, etc., usque ad vel superbi Judæi different bibere in tempus ultimum. 1

Psalms 139:6absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi. + 139.6 Superbi. AUG. Hoc nomine breviter totum corpus diaboli explicavit: inde est quod et justos se dicunt et nolunt confiteri; omnis superbus etiam invidus est, sicut diabolus, qui invidit homini, quod perdidit. Et funes extenderunt in laqueum, etc. Unde Isaias: Væ his qui trahunt peccata sicut vestem longam, quia addunt peccata peccatis, etc., usque ad et mittatur in tenebras exteriores. 1

Isaiah 55:9Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

John 15:13Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis. + 15.13 Majorem hac. Diffinit plenitudinem mutuæ dilectionis quam habere præcipit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 3:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 3:17Ephesios 3Ephesios 3:19 →