The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 3 › Ephesios 3:19

Ephesios 3:19

scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. + 3.19 Ut impleamini. Quia tunc nihil deest Christiano, cum Patrem et Filium sic cognoscit. Aliter non est integra professio deitatis, quia fides nec in solo Patre integra est, nec in Filio solo perfecta. In omnem plenitudinem Dei. Non ut sint (plenus Deus) sicut quidam errantes voluerunt, sed ut perfecte sint pleni Deo; vel sic: ut confessione et gratiarum actione sicut Patri, ita et Filio honorificentia reservetur, et omnia quæ a Deo Patre sunt, per Filium facta et restaurata credantur, ut sit plena professio divinitatis in credentibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And to know the love of Christ, which passeth knowledge, that ye might be filled with all the fulness of God.

In Context

18ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: + 3.18 Cum omnibus sanctis. Hæc est communio cœlestis reipublicæ. Hi non sua quærunt, sed quæ Christi sunt, id est, commoda privata non sectantur, sed in communione ubi salus omnium est consulunt. Quæ sit latitudo. Charitatis, quæ usque ad inimicos extendi debet, et cum hilaritate bene operari, quia qui tristis dat, perdit quod dat. Opus ergo est latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quia abundante iniquitate refrigescit charitas multorum, opus est etiam longitudine. Et sublimitas. Charitatis. Hæc est quod sursum cor dirigatur, ut Deus in præmium exspectetur. Nam si bene operaris etiam usque ad inimicos, et hilariter tribuis, habes latitudinem; et si in his usque in finem perseveras, habes longitudinem. Sed si omnia hæc non propter mercedem supernam facias, altitudinem non habet: et ita jam nec latitudo erit, nec longitudo. Nam habere altitudinem est cogitare Deum, amare Deum, et gratis amare ipsum adjutorem, ipsum coronatorem, postremo ipsum præmium deputare non aliud ab ipso, quam ipsum exspectare. Si amas, gratis ama. Si vere amas, ipse sit merces quem amas. Et profundum. Charitatis, id est possitis intelligere occultum Dei judicium; quare isti dat, non vero illi. De profundo enim judiciorum Dei, quæ scrutari et contemplari nequimus, procedit omne quod possumus. Quod possum, video; unde possum, non video; nisi quia novi esse a Deo. Quare autem illi det, isti non det, multum est a me, abyssus est et profundum. Nunc ergo ipsa charitas in bonis operibus exercetur ad subveniendum aliis, et usque ad inimicos porrigitur; et hæc latitudo est. Nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et hæc longitudo est. Hoc autem totum propter adipiscendam patriam æternam facit, quæ illi promittitur in excelso; et hoc altitudo est. Existit vero ex occulto illa charitas, et hæc est profundum.

20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: + 3.20 Potens est omnia facere, etc. In hac sunt quædam quæ nemo alioqui peteret vel intelligeret, ut quod Deus homo pro hominibus moreretur et hujusmodi alia.

Read all of Ephesios 3

Cross References

Psalms 43:4Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. + 43.4 Sed dextera tua. AUG. Id est, bonus successus, quem eis dedisti. Et brachium tuum, etc. Ibid. Id est, fortitudo; et illuminatio, id est, sapiens consilium: quod totum fecisti ex benevolentia tua. 1

John 1:16Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia: + 1.16 Et de plenitudine. Exposito testimonio præcursoris, redit evangelista ad testimonium suæ assertionis. Quasi dicat: Verbum caro factum est: vidimus gloriam ejus plenam gratiæ et veritatis, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Gratiam, ut ipsum credamus, et veritatem qua illum intelligemus. Accepimus. AUG. Non solum gratiam, quæ plane gratis datur, non pro merito ut fidem quæ per dilectionem operatur, ex qua justus vivit, sed pro ista, gratiam, id est beatitudinem æternam, quæ et merces justitiæ dicitur, et etiam gratiam, quia meritum ex gratia. Gratiam pro gratia. Gratia in conceptione boni per gratiam datur. Gratia simpliciter quæ non est meriti, si postea cum illa operamur, in bonis consuescimus, et tunc datur gratia pro gratia priori.

2 Corinthians 5:14Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: + 5.14 Charitas enim Christi, etc. Quia Christus charitate pro nobis mortuus est, constat omnes mortuos fuisse in Adam; pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Quæ gratia ne inutilis sit hominibus, apostoli, ut eos illiciant, necessario se laudant; per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi. Si unus pro omnibus. Id est, si Christus pro omnibus quantum ad se, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines debent mori pro honore illius.

Ephesians 1:23quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. + 1.23 Plenitudo ejus. Quia adimpletur per eos, tamen ens omnia in omnibus hic et in futuro. Item. Cum ingressi ad confessionem flectunt genu Christo, adimpletur, quia recedentes videntur evacuare eum. Omnia in omnibus. Quia membra nihil ei conferunt, sed ipse omnia membris: quia ejus virtute sunt quod sunt.

Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.

Philippians 1:7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. + 1.7 Sicut est mihi. Ita gratias ago, deprecor et confido, sicut justum est sentire, id est ita velle. Et exponit causam, eo quod habeam vos in corde, bonum vobis desidero, sive sim vinctus, sciens vos quoque vinctos, sive defendens Evangelium, quod et vos facitis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 3:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 3:18Ephesios 3Ephesios 3:20 →