Ephesios 3:6
gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: + 3.6 Per Evangelium, etc. Per prædicationem cognitum est donum Dei, quod Deus dat gentibus juxta operationem virtutis suæ: qua suscitavit Christum, in quo omnes sunt salvi sine operibus legis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 8:15Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). + 8.15 Non enim accepistis, etc. Filii esse debetis, non servi, quia non accepistis spiritum servitutis: qui invitos timore pœnæ servire faciat. Sed accepistis spiritum adoptionis. Idem est spiritus, sed propter diversa opera dissimiliter appellatur: Spiritus iræ Ægyptiis dicitur, quibus aqua spiritu divisa nocuit. Filius Isræl non dicitur iræ, quibus aqua divisa profuit. Spiritus timoris est, his qui per legem, de peccatis et sua infirmitate convicti, gratiam spiritus non intelligebant. Spiritus libertatis ejus opere istis quibus regeneratio in vitam æternam et fides, quæ per dilectionem operatur, impertita est. Unus ergo spiritus qui duos timores facit. Qui et duo genera servorum faciunt. Est enim servus qui et filius, qui timet Dominum et honorat patrem, unde Malachias: Si Dominus sum, ubi est timor meus? Si pater, ubi est honor meus? Malach. 1.. Et est servus qui timet pœnam, sed non diligit justitiam. Et quia de timoribus fit mentio, sciendum est præter naturalem timorem, qui omnibus inest, quatuor esse timores, scilicet: mundanum, qui malus est nec a Deo; et servilem, qui bonus est et a Deo, sed non est sufficiens; initialem, qui bonus est et sufficiens; et castum, qui bonus est et perficiens, de quo hic agitur: Ipse enim generat nos filios Dei. In quo clamamus. Hoc iterum ex dono Spiritus, quod ita nos facit clamare Abba, Hebraice, pater Latine. Abba pater. Propter sacramentum, utrumque posuit Apostolus. Et in passione dixit Christus, Abba pater, quia Ecclesia est de utroque populo, cui compatiens in se ostendit filios ejus (martyres scilicet) non debere desperare, si qua tempore passionis ex humana fragilitate tristitia irrepat.
1 Corinthians 12:12Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. + 12.12 Ita et Christus. Caput et corpus dicitur Christus, propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum. Unus spiritus faciet omnia in membris corporis Christi, sicut una anima videt in oculo, audit in aure, et in cæteris omnibus omnia facit.
Galatians 3:14ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
Galatians 4:5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Ephesians 4:15Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: + 4.15 Christus. Unctus dicitur. Et in Veteri Testamento reges ungebantur.
Ephesians 5:30quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.