The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 3 › Ephesios 3:8

Ephesios 3:8

Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, + 3.8 Investigabiles. Per naturam scilicet, sed per gratiam et revelationem sancti Spiritus investigabiles sunt fidelibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Unto me, who am less than the least of all saints, is this grace given, that I should preach among the Gentiles the unsearchable riches of Christ;

In Context

7cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. + 3.7 Minister. Non enim est meum sed Dei, et ita nullæ mihi gratiæ reddendæ, sed Deo.

9et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit: + 3.9 Absconditi a sæculis. In mundo absconditæ sunt causæ rationabiles omnium rerum, quæ naturaliter fiunt, sicut absconditus fuit Levi in lumbis Abrahæ, quando decimatus est. In Deo autem absconditæ sunt causæ eorum quæ per gratiam fiunt, sive eorum quæ ad hoc significandum mirabiliter et non naturaliter fiunt, quæ ministrantibus angelis facta sunt. In Deo. Habet enim Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet, non illo opere providentiæ, quo naturas substituit ut sint, sed eo quo illas administrat ut voluerit, quas, ut voluit, condidit. Ibi est et gratia per quam salvi fiunt peccatores. Non enim per naturam vitio depravatam, sed per Dei gratiam homo restauratur.

Read all of Ephesios 3

Cross References

1 Chronicles 17:16Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia?

Luke 14:22Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. + 14.22 Factum est, etc. Multos tales ex Judæis ad cœnam tuam collegimus, sed isti locum convivii tui non implent, superest locus ubi gentium numerositas suscipiatur.

Acts 5:41Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. + 5.41 Quoniam digni. Non putabant se laborare, sed maximum munus percipere: quia Beati qui persecutionem patiuntur propter Deum Matth. 6..

Romans 2:4an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? + 2.4 An divitias bonitatis. AMBR. Copiosa est bonitas quæ multa et multis, etc., usque ad sed ad impunitatem vertit.

Romans 12:10caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Ephesios 3:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ephesios 3:7Ephesios 3Ephesios 3:9 →