Ephesios 3:9
et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit: + 3.9 Absconditi a sæculis. In mundo absconditæ sunt causæ rationabiles omnium rerum, quæ naturaliter fiunt, sicut absconditus fuit Levi in lumbis Abrahæ, quando decimatus est. In Deo autem absconditæ sunt causæ eorum quæ per gratiam fiunt, sive eorum quæ ad hoc significandum mirabiliter et non naturaliter fiunt, quæ ministrantibus angelis facta sunt. In Deo. Habet enim Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet, non illo opere providentiæ, quo naturas substituit ut sint, sed eo quo illas administrat ut voluerit, quas, ut voluit, condidit. Ibi est et gratia per quam salvi fiunt peccatores. Non enim per naturam vitio depravatam, sed per Dei gratiam homo restauratur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 33:6Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur. 1
Matthew 10:27Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta. + 10.27 Quod dico. Hoc est, in quo volo vos constantes esse, etc., usque ad calcato carnis domicilio prædicate.
Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.
Mark 16:15Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. + 16.15 Omni creaturæ. Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judæa repulsa prædicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturæ, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquæ, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.
John 1:1[In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. + 1.1 Prologus Omnibus divinæ Scripturæ paginis, Evangelium excellit, quia quod lex et prophetæ futurum prædixerunt, hoc completum dicit Evangelium. Inter ipsos autem evangeliorum scriptores Joannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore Dominicæ Ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani prædicavit tempora. Sed occiso Domitiano, cum permittente Nerva de exsilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asiæ de coæterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hæreticos, qui eo absente irruperant in ejus ecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quatuor animalium aquilæ volanti comparatur, quæ volat altius cæteris animalibus, et solis radios irreverberatis aspicit luminibus. Cæteri quippe evangelistæ, qui temporalem Christi nativitatem et temporalia ejus facta, quæ gessit in homine sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt, quasi animalia gressibilia, cum Domino ambulant in terra. Hic autem pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, sed divinitatis potentiam sublimius contemplans, cum Domino ad cœlum volat. Qui enim supra pectus Domini in cœna recubuit, cœlestis haustum sapientiæ cæteris excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem evangelia trium evangelistarum, et approbaverat fidem eorum et veritatem in quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historiæ, et ea maxime quæ Dominus gessit primo prædicationis suæ tempore, scilicet, antequam Joannes Baptista clauderetur in carcere. Hæc ergo quasi dimissa ab illis, scribit Joannes quæ fecit Jesus antequam Joannes traderetur, sed maxime divinitatem Christi et Trinitatis mysterium commendare curavit. Tres siquidem alii evangelistæ, dicta et facta Domini temporalia, quæ ad informandos mores vitæ præsentis maxime valent, copiosius consecuti, circa activam vitam sunt versati. In qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum. Joannes vero pauca Domini facta dicit, verba vero Domini quæ Trinitatis unitatem, et vitæ æternæ felicitatem insinuant, diligentius conscribit, et sic in contemplativa vita virtute commendanda, intentionem suam et prædicationem tenuit. In qua contemplativa vacatur, ut Deus videatur. Iste siquidem est Joannes quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit, et cui matrem virginem virgini commendavit. In principio erat Verbum. Contra eos qui propter temporalem Christi nativitatem dicebant Christum non semper fuisse, incipit de æternitate Verbi dicens: In principio erat Verbum.
John 5:19Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. + 5.19 Amen, amen dico vobis. Agit hic de identitate sua cum Patre, et minoritate sua secundum hominem, et quid in his faciat, scilicet utramque resurrectionem, corporis scilicet et animæ. Non potest filius. Ita sum æqualis Patri, ut non ipse a me, sed ego sim ab eo. Non facit a se, nec potest a se, qui non est a se, sed ab eo facit et potest a quo est. Hæc et Filius. Videtur corpus omne facere quod animus, sed non similiter, cum animus imperet corpori; Pater vero et Filius eadem et similiter operantur, quia una natura, una substantia Patris et Filii, et una voluntas, et una potestas, et una operatio.