The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 4 › Ephesios 4:1

Ephesios 4:1

Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, + 4.1 Obsecro. Hactenus ostendit omnia gratiæ attribuenda, hinc de moribus monet, prius omnes communiter, post per singulos ordines.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I therefore, the prisoner of the Lord, beseech you that ye walk worthy of the vocation wherewith ye are called,

In Context

2cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, + 4.2 In charitate. AUG. Ipsa est enim actio recti itineris, quæ oculos semper habet ad Deum. Talis actio nec frangitur negotio, nec turbulenta est, nec mancida, nec audax, nec fugax, nec præceps, nec jacens

Read all of Ephesios 4

Cross References

Genesis 5:24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. + 5.24 Ambulavitque cum Deo, etc. ISID., in Gen. Enoch septimus ab Adam placens Deo, etc., usque ad nam ter quaterni ipsum faciunt. ALCUIN. Enoch tanto tempore servatur a morte, in quo ostenditur quia homo semper viveret si non peccasset.

Jeremiah 38:20Respondit autem Jeremias: Non te tradent. Audi, quæso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua.

Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.

1 Corinthians 4:16Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

2 Corinthians 6:1Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. + 6.1 Ne in vacuum. Gratia Dei est remissio peccatorum, quam in vanum recipit, qui non vult se exercere in operibus bonis, vel qui in legalibus confidit.

Galatians 4:12Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. + 4.12 Estote sicut ego. Et ego qui legem habui, sum modo sine lege sicut vos debetis esse sine illa. Ego, inquam, qui cum Judæus natus sim, jam ista carnalia spirituali dijudicatione contemno. Quia, etc., sicut vos, etc. Homo sum qui de errore correctus sum et ita vos potestis corrigi. Fratres, obsecro. Aspere correctos recreat per bene gesta. Nihil me. Excusat se, quia pseudo dixerant Paulum Galatis inimicum nec voluisse eos docere, quæ in aliis ecclesiis prædicabat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 4:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Ephesios 4Ephesios 4:2 →