The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 4 › Ephesios 4:11

Ephesios 4:11

Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, + 4.11 Prophetas AMBR. In Novo Testamento, prophetæ dicuntur explanatores Scripturarum, tamen fuerunt quidam in primordio fidei futura prædicentes, sicut Agabus, septemque filiæ Philippi. Evangelistas. Qui et diaconi, quia etsi non sacerdotes, tamen evangelizare possunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he gave some, apostles; and some, prophets; and some, evangelists; and some, pastors and teachers;

In Context

10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.

12ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: + 4.12 In opus ministerii. Hos autem dedit in opus ministerii, ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditæ. Si enim unus haberet omnia, non perfecte ageret singula. Ad consummationem. Id est, ut eos consummaret qui jam sancti sunt. Et in ædificationem. Id est, ut eos ædificent in corpus Christi, qui adhuc sunt alieni.

Read all of Ephesios 4

Cross References

2 Chronicles 15:3Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.

Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. + 28.20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..

Acts 20:28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

Romans 10:14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? + 10.14 Quomodo ergo invocabunt, etc. Probato, qoud de utroque assumitur populo, ostendit per quid, scilicet per missionem utrisque factam, quam qui non receperit, inexcusabilis est. Invocatio salvat, ergo oportet credere: quia, quomodo, etc. Aut quomodo credent, etc. Quasi dicat: Non credent, nisi audiant. Nec enim olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit vel interius vel exterius. Dicit autem quod credere ex auditu sit, audire ex prædicatione, prædicare ex missione Dei; ita ut totum descendat ex fonte gratiæ. Prædicatio autem vere est ex missione, quia et pseudo bene nuntiantes, misit Deus qui in bonum malo novit uti. Aliquando etiam malos malis mittit in iram, id est prædicare permittit malos malis ad eorumdem pœnam, ut vicissim per se, sicut justum est, pereant. AUG. Apostolus quod ait: Quomodo credent ei quem non audierunt? De gentibus dixit, etc., usque ad prædicatores Christi esse mittendos.

1 Corinthians 12:28Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. + 12.28 Et quosdam quidem. Determinat hic de donis Dei, quæ altiora, et quæ sint inferiora. De his enim putabant Corinthii, quod minus esset majus, et quod majus esset minus. Primum. Dignitate et tempore apostolos vice Christi prædicantes et omnium judices. Secundo prophetas. Id est mysteria Scripturarum vel futura revelantes. Tertio doctores. Præcepta vivendi dantes, vel qui pueros litteris imbuunt. Genera linguarum. CHRYS. Ecce donum Dei est, multas scire linguas. Et nota quod ultimum ponit illud, quod illi primum ponebant.

Ephesians 3:5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, + 3.5 Et prophetis. Prophetæ quidem priores præscierunt olim hoc de gentibus, quod vocandæ essent, et futuræ participes doni Dei, sed hoc latuit, quod sine lege salus eis esset per fidem Christi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 4:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 4:10Ephesios 4Ephesios 4:12 →