Ephesios 4:14
ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 28:9Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. + 28.9 Ablactatos a lacte, avulsos. Alios non, quia portare non possunt. Hi enim sunt qui jam solido cibo uti possunt; aliis dicit Apostolus: Lac dedi vobis potum, non escam I Cor. 3..
Matthew 11:7Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? + 11.7 De Joanne. Præcursor Christi de Christo certificare discipulos voluit, quia sensit eos dubitare. De præcursore, Christus turbas dubitantes ne dubitent docuit, mollem eum levemque putantes.
Matthew 24:11Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. + 24.11 Et multi pseudoprophetæ. Quidam hoc ad eversionem Judæorum referunt. Sed tunc inter eos, quia nullus erat fidelis, ad quem fieret exhortatio; melius hoc accipitur de hæreticis, quorum primus Simon Magus fuit. Extremus major omnibus, Antichristus est. Diligenter intuendum est, quod signorum ad excidium urbis, quod ad diem Domini referatur. Respondit enim Dominus, quæ ex illo tempore erant secutura sive de excidio Jerusalem sive de adventu suo.
Acts 20:30Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
Romans 16:17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. + 16.17 Ut observetis. Pseudoapostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet.