The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 4 › Ephesios 4:16

Ephesios 4:16

ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

From whom the whole body fitly joined together and compacted by that which every joint supplieth, according to the effectual working in the measure of every part, maketh increase of the body unto the edifying of itself in love.

In Context

15Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: + 4.15 Christus. Unctus dicitur. Et in Veteri Testamento reges ungebantur.

17Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, + 4.17 Hoc igitur. Admonet ut caveant a consuetudine antiquæ gentilitatis; quasi diceret: Quia Deus tot auxilia ad custodiam dedit unitatis, et quia crescere potestis et ei occurretis, ego dico, non obsecro ut prius.

Read all of Ephesios 4

Cross References

Job 10:10Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? + 10.10 Nonne sicut lac, etc. Factus homo ut lutum, propagatus autem sicut lac mulgetur semine, ut caseus coagulatur in carne. Carne et pelle induitur, ossibus et nervis solidatur. Post creationem corporis, quod minus est, subditur mira aspiratio vivificationis. Nonne sicut lac, dum mens per Spiritum Dei et vetustate trahitur sicut lac mulgetur, quia in quadam inchoatione formatur; sicut caseus coagulatur, cum pinguescens cogitationibus stringitur, ut jam non defluat desideriis, sed in uno amore solidetur. Sed contra hæc rudimenta caro ex veteri usu murmurat.

1 Corinthians 8:1De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. + 8.1 De his. Quasi dicat: scitis æque ac ego, quod licet ea comedere; quia omnes scientiam habemus. Hoc de his dicit qui habentes scientiam cum offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant. Scientia inflat. Per se inutilis est scientia, cum charitate utilis. Per se inflat in superbiam, ut dæmones qui Græco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientiæ reprimendam datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram, quam naturas rerum; hanc scientiam qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriæ.

1 Corinthians 13:4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, + 13.4 Charitas patiens est, etc. Hæc sunt arma quibus miles Christi armatur. Cujus armaturæ quasi præcipua arma præmisit, patientiam et benignitatem. ORIG. Patientia illata a proximis mala æquanimiter portat, benignitas sua bona proximis desiderabiliter impendit. Non æmulatur. Quia non eam aliena felicitas contristat. Non inflatur. Quia non eam sua felicitas attollit.

Galatians 5:6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. + 5.6 Nam in Christo. His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendæ sunt, et vitia fugienda. Media vero quæ inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et præputium, quæ nihil valent in Christo Sed fides. Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est dæmonis. Nam et dæmones credunt et contremiscunt Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam dæmones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.

Galatians 5:22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, + 5.22 Charitas. Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. Gaudium. Puritas conscientiæ. Unde: Non est impiis gaudere, dicit Dominus Isa. 48..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 4:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 4:15Ephesios 4Ephesios 4:17 →