The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 4 › Ephesios 4:17

Ephesios 4:17

Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, + 4.17 Hoc igitur. Admonet ut caveant a consuetudine antiquæ gentilitatis; quasi diceret: Quia Deus tot auxilia ad custodiam dedit unitatis, et quia crescere potestis et ei occurretis, ego dico, non obsecro ut prius.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This I say therefore, and testify in the Lord, that ye henceforth walk not as other Gentiles walk, in the vanity of their mind,

In Context

16ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.

18tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, + 4.18 Obscuratum. Non parum: et ideo minus mirum est si in vanitate ambulant potius quam vos qui estis illuminati, et spem habetis vitæ. A vita Dei. Duæ sunt vitæ: una corporis, altera animæ; et sicut vita corporis est anima, sic animæ vita est Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus, sic anima moritur, si deserat Deus. Anima recedens a luce justitiæ, quanto magis quærit quod inveniat contra justitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosis demergitur.

Read all of Ephesios 4

Cross References

Deuteronomy 27:10audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.

Nehemiah 13:15In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.

Jeremiah 42:19Verbum Domini super vos, reliquiæ Juda: Nolite intrare Ægyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,

Acts 14:15qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.

Acts 20:21testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.

Romans 1:23Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. + 1.23 Et mutaverunt. AUG., epist. CXIX, c. 6, ad Januarium. Hic damnat simulacra impiorum. Alii terram, alii solem et hujusmodi venerabantur. In similitudinem imaginis. Exaggerat stultitiam ad cumulum hebetudinis ostendendum. Hominis et volucrum, etc. Mos fuit ab antiquo Romanis adorare simulacra hominum, ut Romuli, Jovis, et aliorum, maxime ab adventu Ænææ in Italiam. Volucrum autem et quadrupedum et serpentium, ex quo Alexandria ab Augusto victa est et Romæ subjugata. AMBR. Primi enim Babylonii Deum vocaverunt figmentum Belis, etc., usque ad et volucres quia coracina sacra habent pagani. AUG., lib. VII de Civit. Dei, c. 33. Per hanc (Christi) religionem unam et veram, potuit aperiri deos gentium esse immundissimos dæmones sub defunctarum occasionibus animarum vel creaturarum specie mundanarum, deos se putari cupientes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 4:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 4:16Ephesios 4Ephesios 4:18 →