Ephesios 4:24
et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. + 4.24 Qui secundum Deum creatus est. Conceptus est enim in utero virginali, opere Spiritus sancti de semine mulieris sine semine viri. Hoc novum fuit; unde Jeremias: Novum faciet Dominus super terram: Mulier circumdabit virum in gremio uteri sui Jer. 31..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And that ye put on the new man, which after God is created in righteousness and true holiness.
In Context
Cross References
Genesis 1:26et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. + 1.26 Faciamus hominem. AUG., ibid., c. 19 Insinuatur pluralitas personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et statim unitas deitatis, cum dicitur: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei, non Pater ad imaginem tantum Filii. Non enim vere diceretur ad imaginem nostram; sed ita dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, ac si diceretur ad imaginem suam. Cum autem dicitur ad imaginem Dei, cum superius dictum sit, ad imaginem nostram, significatur quod non agit pluralitas personarum, ut plures deos credamus, sed ut Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum accipiamus. Faciamus hominem. BEDA, in Hexæm. Apparet quare dictum sit ut cætera fierent, etc., usque ad sed ut veram post mortem se carnem recepisse monstraret. Et præsit, etc. AUG., lib. III de Gen. c. 20 Notandum etiam quia cum dixisset ad imaginem nostram, continuo subjunxit: Et præsit piscibus maris et volatilibus cœli. Ut scilicet intelligamus in hoc factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationabilibus antecellit. Id autem est ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si alio nomine commodius vocetur, in quo scilicet contemplandæ veritati inhæret.
Psalms 45:6Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo. + 45.6 Adjuvabit eam. CASS. Vel, vultu, id est, demonstratione auxilii sui, cum adjuvando se indicat. Mane. In ipso boni operis principio; et hoc, diliculo, id est, per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei. 1
Isaiah 59:17Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli:
Romans 6:4Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. + 6.4 Consepulti. Quidquid gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione, in ascensione, in sedere ad dextram, ita gestum est, ut his rebus mystice non tantum dictis, sed etiam gestis configuretur vita Christiana. Attende singula Christi, qui vixerat vetus homo secundum pœnam, famem, sitim et hujusmodi, non secundum culpam: hoc modo vetustatem finivit et disposuit, ut dolorem crucis sustinens, sic haberet membra distenta et fixa, ne ad priores actus moverentur, a quibus etiam sepultus quievit, humanis subtractus aspectibus, exigens a nobis, ut vetustatem peccatorum cum dolore et gemitu pœnitentiæ deponamus: membra per continentiam et justitiam confixa sint, ne ad priora mala redeamus, a quibus ita perfecte quiescamus, ut nec eorum visio, nec memoria habeatur: et non solum hoc a nobis exigit in sacramento passionis, sed et eum si volumus imitari, efficit. Surrexit a mortuis. Mors et resurrectio Christi etiam sacramenta sunt.
Romans 13:12Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. + 13.12 Nox præcessit. Item quare surgere debent ostenditur: quia nox infidelitatis et ignorantiæ præcessit, id est fuit; sed modo non est cujus memoria monet, ut caveatis. Dies autem, id est æterna beatitudo, appropinquavit, dum peccata remissa, dum estis justi per gratiam. Nox vetus homo, qui in baptismo præteriit; Dies, sol justitiæ Christus, cujus luce veritatem didicerunt, ut sciant quid agendum sit. Opera tenebrarum. Opera mala, quæ ex tenebris ignorantiæ venerunt, vel tenebras amant, et ad tenebras ducunt
1 Corinthians 15:53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.