Ephesios 4:25
Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. + 4.25 Propter quod. Exsequitur partes veteris et novi hominis. Cum proximo. Etiam gentili: quia omnis homo proximus conditione primæ nativitatis, vel spe conversionis omnis debet putari proximus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 16:11Cui ille respondit: Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis.
Psalms 52:3Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. + 52.3 Deus de. CASS. Vel de cœlo, id est, per sanctas animas admonuit, ut videat, etc. Si est, etc. Ibid. Aut si non intelligit, si saltem est requirens intelligere Deum. 1
Proverbs 6:17oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, + 6.17 Oculos, etc. Enumerat sex capitalia crimina, etc., usque ad qui concordiam fraternæ unitatis sciderunt.
Proverbs 12:17Qui quod novit loquitur, index justitiæ est; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
Proverbs 12:22Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.
Isaiah 9:15Longævus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.