Ephesios 4:26
Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. + 4.26 Irascimini, id est indignamini vobis ipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol justitiæ, sed potius illi irradiat. Ira est naturalis motus animi contra peccantes; sed ne modum excedendo peccetis asperius arguendo. Unde Salomon: Noli esse nimis justus qui perit justitia sua Eccl. 7.. Temperanda est ergo justitia, unde et Deus suffert iniquos, ut aliqui ex eis corrigantur. Sol non occidat. Vult ut ira non duret, quia si durat, datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat, et sic se diabolus inserit ut mala peragat. Sol non occidat. Christus mentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Be ye angry, and sin not: let not the sun go down upon your wrath:
In Context
Cross References
Exodus 11:8Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post hæc egrediemur.
Numbers 20:10congregata multitudine ante petram: dixitque eis: Audite, rebelles et increduli: num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere?
Numbers 25:7Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, + 25.7 Quod cum, etc. ORIG. Hæc ædificaverunt priorem populum, etc., usque ad et propitius nobis fiat Deus per verum Phineem Dominum nostrum Jesum Christum. Arrepto pugione. Significat per crucem Christi non solum idololatriam, sed et omnem carnis affectum vel concupiscentiam perimi, et sic Deum placari.
1 Samuel 20:34Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
Psalms 4:4Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. + 4.4 Et scitote, etc. Proposito novo homine veterem jubet exuere. AUG. Nota, Et in initiis poni, ut dicta, cum visione quæ in corde est conjungat, ita hic, ut: Nolite diligere vana. Et scitote. Sed diapsalma sic conjungi vetat. Diapsalma secundum Hieronymum semper, Hebræi Sela, id est, semper in confirmatione præcedentis partis. Sympsalma, id est, conjunctio psalmi. Dominus exaudiet. De requie ita, et vos: et ideo clamate, sic digni auditu. 1
Psalms 106:30Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. 1