The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 4 › Ephesios 4:30

Ephesios 4:30

Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. + 4.30 Et nolite contristare. Per inobedientiam, Spiritum sanctum, id est prædicatorem veritatis, quod est Spiritum sanctum contristare quantum ad vos. Quod non debetis in quo vos quasi cera signati estis ejus imagine vobis relicta; vel estis signati, id est discreti a malis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And grieve not the holy Spirit of God, whereby ye are sealed unto the day of redemption.

In Context

29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. + 4.29 Omnis sermo, etc. In Dei servo omnia bona debent videri, nec ex aliqua parte puritas ejus debet maculari.

31Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. + 4.31 Omnis amaritudo. Hæc etiamsi fiant accedentibus causis, tamen temperanda sunt. Blasphemia. Blasphemia est per quam de ipso Deo falsa dicuntur. Et ideo pejus est blasphemare quam pejerare, quia pejerando falsæ rei adhibetur testis Deus; blasphemando autem de ipso Deo falsa dicuntur.

Read all of Ephesios 4

Cross References

Genesis 6:3Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. + 6.3 Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus, etc. HIER., ibid. Hebr. loiadon. Non judicabit spiritus meus homines in sempiternum, quoniam caro sunt. Hoc est, quia fragilis est hominum conditio, etc., usque ad sed eorum quos erat diluvio deleturus. Eruntque dies illius, etc. STRAB. Ante diluvium, scilicet ad agendam pœnitentiam. Sed quia in malitia perseveraverunt ante præfixum terminum, centesimo anno deleti sunt.

Judges 10:16Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum.

Psalms 95:10dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate. + 95.10 Dicite in gentibus. ID. Quod regnavit et correxit, et judicavit. Regnavit. Alia littera: Regnavit a ligno Matth. 13.. AUG. Crucis, quo transit homo mare, et fit orbis qui non movetur. Populos in æquitate, etc. Alii addunt, Et gentes in ira tua. CASS. Populos ergo, id est, bonos judicabit in æquitate, gentes vero, id est, malos in ira sua. 1

Isaiah 43:24Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me: verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis; præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.

Ezekiel 16:43Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiæ tuæ, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis.

Mark 3:5Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. + 3.5 Extende manum. BEDA. Infructuosa debilitas animæ non melius curatur quam eleemosynæ largitione; unde: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat Luc. 3.. Et in Ecclesiastico: Fili, non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta Eccl. 4.. Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit. Et restituta est manus illi. Magnum studium nequitiæ in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et cætera victui necessaria.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 4:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 4:29Ephesios 4Ephesios 4:31 →