The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 4 › Ephesios 4:31

Ephesios 4:31

Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. + 4.31 Omnis amaritudo. Hæc etiamsi fiant accedentibus causis, tamen temperanda sunt. Blasphemia. Blasphemia est per quam de ipso Deo falsa dicuntur. Et ideo pejus est blasphemare quam pejerare, quia pejerando falsæ rei adhibetur testis Deus; blasphemando autem de ipso Deo falsa dicuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let all bitterness, and wrath, and anger, and clamour, and evil speaking, be put away from you, with all malice:

In Context

30Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. + 4.30 Et nolite contristare. Per inobedientiam, Spiritum sanctum, id est prædicatorem veritatis, quod est Spiritum sanctum contristare quantum ad vos. Quod non debetis in quo vos quasi cera signati estis ejus imagine vobis relicta; vel estis signati, id est discreti a malis.

32Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Read all of Ephesios 4

Cross References

Genesis 27:41Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. + 27.41 Dixitque in corde suo. Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt hæc nuntiata Rebeccæ? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judæorum, per spiritum consilii præceptum est apostolis ut, relicta Judæa, transirent ad gentes. Venient dies luctus, etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, dixit Esau in corde suo, significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.

Genesis 37:21Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:

2 Samuel 13:22Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum: oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.

2 Samuel 19:43Et respondit vir Israël ad viros Juda, et ait: Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te: cur fecisti mihi injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum? Durius autem responderunt viri Juda viris Israël.

Psalms 50:20Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. + 50.20 Benigne fac. Ibid. Jam gaudens, de ædificatione Jerusalem prophetat, ubi sacrificium justitiæ. Muri. Aug. Munimenta immortalitatis nostræ construantur in fide, spe, et charitate. 1

Psalms 101:5Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. + 101.5 Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum. ID. Mortalis factus. Fenum viret, sed percussum facile sentit injuriam: sic caro hominis in lege Dei virens, ab eadem succisa arescit. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 4:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 4:30Ephesios 4Ephesios 4:32 →