The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 4 › Ephesios 4:6

Ephesios 4:6

Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

One God and Father of all, who is above all, and through all, and in you all.

In Context

5Unus Dominus, una fides, unum baptisma. + 4.5 Unus Dominus. Debetis servare unitatem, quia nobis est unus Dominus, non tres pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare. Et idem jubemini credere, et eodem modo operari. Et vobis est unus Deus creator omnium et pater procurando: et ideo nemo potest se alteri præferre. Qui Deus, est super omnes, id est præcellit omnibus creaturis, cujus dignitas vos invitet, et per omnia diffusus, quia ubique, et ideo timendus; cum nusquam possit evitari. Et in omnibus nobis, per gratiam, qui unitatem servamus. Et sic non singulariter de una persona, sed communiter de omnibus, id est de Trinitate hoc accipitur. Una fides. Non numero, sed genere, quia similis in omnibus.

7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.

Read all of Ephesios 4

Cross References

Numbers 16:22Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?

Psalms 95:3Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus. + 95.3 Annuntiate. Ad prælatos loquitur, annuntiate, quia sic crescit ædificatio domus. De die in diem. CASS. Vetus et Novum Testamentum dies sunt, qui æterno sole clarescunt, illud prænuntiat, hoc factum indicat. HIER. Annuntiat ergo de die in diem, etc., usque ad quibus affectuum nostrorum pedes a vitiorum spinis muniuntur. 1

Isaiah 40:21Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ? + 40.21 Ab initio. Legis Moysi, vel a principio mundi in ipsis creaturis quæ omnes suum suo modo prædicant artificem.

Jeremiah 10:10Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.

Daniel 5:18O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

Matthew 6:9Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. + 6.9 Pater noster. BEDA. Inter cætera salutaria monita et divina, quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, etc., usque ad et hi sunt veri adoratores, qui Filii per gratiam adorant Patrem in spiritu et veritate. Nulla oratio magis spiritualis est quam illa quæ ex ore Filii, qui est Veritas, processit. Pater noster. Cui non timore, sed amore hæreditatis servimus. Dum Pater dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum dicitur noster, fraternitatis admonetur, cum sit communis adoptio omnibus. Nemo dicat meus, quod proprie filio convenit, cui pater est per naturam. Unde alibi. Vado ad Patrem meum Joan. 7., specialiter per naturam: et vestrum, conjunctum per gratiam. Pater noster dicitur, quod commune omnibus, nemo dicat meus: quod solum Christo convenit, qui filius est per naturam; aliis conceditur communis gratia adoptionis. RAB. Monetur nobilis et dives non superbire, etc., usque ad Quid negabit filiis, qui jam dedit quod pater est? AUG. Nusquam invenitur præceptum populo Isræl, ut diceret: Pater noster, aut oraret, etc., usque ad si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut est illud: Filios genui et exaltavi Isa. 1., etc In cœlis. Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua habitat, festinare discamus, et cœlestia ab eo quæramus. Sanctificetur nomen tuum. Videnda est harum distinctio septem petitionum. Nam cum vita nostra temporaliter agitur speraturque æterna, priora sunt, etc., usque ad liberatio enim facit liberos, id est, filios, ut dicamus spiritu adoptionis, Abba Pater. Amen, significat in omnibus his petitionibus indubitanter a Domino tribui quod petitur, si ultimæ conditionis pactum servare non negligimus. Unde subdit: Si dimiseritis, etc. Sanctificetur, etc. Hic spiritum sapientiæ oramus, ne a sanctificatione nominis primus in aliquo discrepemus: sed patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur. Nomen patris in nobis est, qui filii dicimur: quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior sit, sed ut in nobis operetur augmentum suæ sanctificationis: nam sanctificatio filiorum nomini ejus attribuitur. Ita dicitur sanctificari sicut clarificari, et magnificari in nobis: Sanctificetur, id est, ita sicut est sanctum, habeatur hominibus: et ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Ephesios 4:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ephesios 4:5Ephesios 4Ephesios 4:7 →