Ephesios 4:9
Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
Cross References
Genesis 11:5Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,
Psalms 8:5Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? + 8.5 Quid est homo. Ibid. Secundo, naturam hominis olim vitiatam dicit in Christo super omnia exaltatam. Prius enim ostenderat omnipotentiam Deitatis. Per hominem, peccatores; per filium hominis, spirituales. Ibid. Homo, quilibet vilis, cujus memor Deus miserendo, Filius hominis, Christus homo: quoniam per eum tu visitas eum, cum Verbum caro factum est, in quo medicus venit ad infirmos. Aut filius. AUG. Disjunctio innuit distare inter hominem et filium hominis. Omnis filius hominis homo, sed non e converso ut Adam. Homo ergo omnis, qui portat imaginem terreni: Filius hominis, qui cœlestis, et merito novus homo, filius hominis: quia novus ex veteri quadam mutatione fit. AUG. Cur relictis altioribus hæc ima dicit? Sed oves, etc., usque ad qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt. 1
Isaiah 44:23Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.] + 44.23 Jubilate, extrema terræ. ID. Angeli quasi habitatoribus terræ præsunt; vel apostoli, vel prophetæ super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: Super ædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, etc.
John 3:13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. + 3.13 Nisi qui descendit. Hoc pertinet ad secundam nativitatem in spiritu, quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo salvatur per mortem Christi, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo nascitur ex spiritu, nisi in morte Christi. Et cum dicit Filius hominis, dat nobis certitudinem ascendendi, cum filii hominum simus.
John 6:38quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.