The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 5 › Ephesios 5:10

Ephesios 5:10

probantes quid sit beneplacitum Deo:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Proving what is acceptable unto the Lord.

In Context

9fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: + 5.9 Fructus enim, etc. Hujusmodi autem opera sunt fructus et opus lucis. Et justitia, etc. Justitia et veritas sunt partes bonitatis. Et est sensus: In omni bonitate et justitia et veritate. Id est, justa et vera convenienter loquamini.

11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. + 5.11 Redarguite. Animo leni, ut alibi ait Apostolus. Hoc videlicet agite, ut foris terribiliter, personet increpatio, et intus lenitatis teneatur dilectio. Duo conjungit, ut, scilicet, non communicent consentiendo et redarguant. His enim duobus modis non te maculat malus, si non consentis, et si redarguis. Utrumque autem complexus est Apostolus, dicens: Nolite communicare, etc., id est nolite consentire, laudare et approbare. Et quia parum est non consentire, addit: Magis autem redarguite, id est reprehendite, corripite, cœrcete. Et est sensus: Non sitis consentientes malis approbando ea, neque negligentes arguendo, neque superbientes insultanter arguendo.

Read all of Ephesios 5

Cross References

Isaiah 58:5Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino?] + 58.5 Nunquid tale est jejunium.

Romans 12:1Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. + 12.1 Obsecro vos. Hucusque satis utramque partem humiliavit, et gloriam de priori statu annulavit, modo quasi finito negotio deinceps ad moralitatem tendit. Obsecro vos. Hucusque ne alter adversus alterum superbiret; hinc ut alter de alterius utilitate laboret. Obsecro per, etc. Id est per apostolatum misericorditer a Deo mihi commissum, vel misericordiam a Deo vobis factam et exhibitam. Hostiam, etc. AUG., lib. 10, de Civit., cap. 6. Verum sacrificium est omne opus quod agitur, etc, usque ad adjungit dicens: Sed reformamini in novitate mentis vestræ, etc.

Philippians 1:10ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, + 1.10 Ut probetis potiora. Id est, ut crescat charitas vestra in scientia, ut probare et discernere sciatis non solum quæ sunt mala et bona, sed etiam inter bona quæ sint potiora, ut post probationem sitis sinceri in vobis, sine operibus corruptionis, et quantum ad proximum, sine offensione.

1 Thessalonians 5:21Omnia autem probate: quod bonum est tenete.

1 Timothy 5:4Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. + 5.4 Parentibus. Parentes sunt iidem, qui superius filii et nepotes. Unde et in mundana lege parens parenti jubetur per gradum succedere. Quibus mutuam vicem reddimus, cum a patribus educati sumus, et alios pari lege nutrimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 5:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 5:9Ephesios 5Ephesios 5:11 →