Ephesios 5:12
Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For it is a shame even to speak of those things which are done of them in secret.
In Context
Cross References
Proverbs 9:17Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. + 9.17 Aquæ furtivæ. Sapientia palam mensam omnibus proposuit, etc., usque ad prohibita et illicita connubia dulciora esse asseverat.
Jeremiah 23:24Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus.
Romans 1:24Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: + 1.24 Tradidit, etc. AUG., lib. de Grat. et libero arbit., c. 21. Manifestum est Deum operari in cordibus hominum, ad inclinandas eorum voluntates, sive ad bona, pro misericordia sua, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando occulto, aliquando aperto, semper autem justo. Afficiant. GREG., Homil. 11 in Ezech. Peccatum quod pœnitentiæ lamento non diluitur, etc., usque ad Deus permittit ut cæcata mens etiam in alia labatur.
Ephesians 5:3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
Revelation 20:12Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: + 20.12 Et libri aperti sunt. Libri, id est, divina præcepta quæ qui dimiserunt, scient se pro merito puniri; vel libri sunt conscientiæ singulorum, quæ apertæ omnibus erunt. Alius liber. Id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit potens et suis dabit vitam. Vel, liber est præscientia Dei, quia tunc aperte scient mali se non prædestinatos ad vitam quam in mundo existentes sibi promittebant. Ex his quæ scripta erant. Per comparationem sanctorum impii damnabuntur: legent enim ipsi impii in ipsis sanctis quæ agere noluerunt.