The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 5 › Ephesios 5:14

Ephesios 5:14

Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. + 5.14 Surge. Per confessionem. Et exsurge. Per satisfactionem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore he saith, Awake thou that sleepest, and arise from the dead, and Christ shall give thee light.

In Context

13Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. + 5.13 Omnia autem. Quasi: Etsi turpe sit dicere ea quæ ipsi faciunt, tamen redarguenda sunt, quia sic manifestantur sæpe per confessionem et pœnitentiam: et ideo arguendum est, quia quod sic manifestatur, vertitur in lumen; vel illi mali manifestantur sibiipsis quod mali sunt, et ideo arguendi, quia sic incipiunt esse lumen. Omne enim quod manifestantur. Id est malus, cum sibi innotescit esse malus, fit lumen. Lumen est. Id est per pœnitentiam incipit converti in bonum.

15Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,

Read all of Ephesios 5

Cross References

Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.

Isaiah 52:1[Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. + 52.1 Consurge, consurge. Eos hortatur propheta, qui post ascensionem prædicantibus apostolis crediderunt. Quia non adjiciet. Hæc ad cœlestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.

Ezekiel 37:4Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini.

John 5:25Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. + 5.25 Quia venit. Dixi quia Filius suscitat et vivificat, quod verum est, quia venit hora, etc., et ostensio Patris sui, hic enim de suscitatione animæ a peccatis agitur. Vocem Filii. Hoc solum justis convenit, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est. Sicut enim Pater. AUG. Vita quæ est ipse Pater et Filius pertinet ad animam, non ad corpus, etc., usque ad vita et ipsa est vita corporis. In semetipso. Non aliunde, sed ipse est vita, sic et Filius in semetipso est vita. Sed differunt, quia Pater est vita non nascendo, Filius est vita ex Patre nascendo, unde ait: Dedit, non quod aliquando Filius fuerit sine vita, sed nascitur ex eo vita, dedit ergo, id est, vita genuit vitam.

John 9:5quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. + 9.5 Quandiu sum in mundo. Non solum tunc Christus lumen erat in mundo, sed et semper usque ad consummationem sæculi per fidem est cum electis, et est tempus operandi. Nox illa est infernalis, in qua nulli licet operari, ut nec ardenti diviti licuit, sed tantum est tempus recipiendi.

Acts 13:47Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ. + 13.47 Sic enim, etc. ID. Prophetia est præceptum immobile nobis: primum dicitur, deinde infertur Prophetæ testimonium ad personam Patris loquentis ad Filium. Posui te. Non ait, Posui vos, quia quod Christo dicitur, hoc ad apostolos, qui membra ejus sunt, pertinet. Posui te in lumen gentibus. BEDA. Hoc dictum est specialiter Christo, et tamen idem sibi dictum esse arbitrantur apostoli, quia membra ipsius sunt: sicut propter ejusdem corporis unionem dictum est, Saule, Saule, quid me persequeris? etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 5:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 5:13Ephesios 5Ephesios 5:15 →