Ephesios 5:16
sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. + 5.16 Redimentes tempus. Id est, quod minus fecistis in uno tempore, restituite in alio, dimidiantes dies quos impii non dimidiant. Alii enim dimidiant, alii implent dies, alii nec incipiunt; id est, alii moriuntur in Ægypto, alii in deserto, alii in terra sancta. Nec mirum si minus fecistis, quoniam dies mali sunt, nec possunt omnia agi pro libitu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Redeeming the time, because the days are evil.
In Context
15Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,
17Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
Cross References
Psalms 37:19Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. + 37.19 Quoniam iniquitatem meam. ID. Duo modi perfectæ pœnitentiæ, confessio et emendatio, per fletus, eleemosynas, et hujusmodi. 1
Ecclesiastes 11:2Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. + 11.2 Da partes septem. HIER. Vetus Testamentum, cujus septima dies, scilicet sabbatum, præcipue honoratur; necnon et octo, quod est novum; sine altero enim non valet alterum.
Daniel 2:8Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
Matthew 25:17Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
Acts 11:28et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
1 Corinthians 7:26Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. + 7.26 Necessitatem dicit penuriam sæculi quam sæpe patiuntur conjugati. Infirmis infirmam rationem prætendit. Posset enim digniorem reddidisse virginitatis rationem, ejus munus amplius commendando. Supergreditur enim virginitas conditionem humanæ naturæ, per quam homines angelis assimilantur. Major tamen victoria virginum est quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant.