Ephesios 5:18
Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And be not drunk with wine, wherein is excess; but be filled with the Spirit;
In Context
17Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
Cross References
Genesis 9:21Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. + 9.21 Bibensque vinum, etc. Christus quoque inebriatus, dum passus; nudatus, dum crucifixus. In tabernaculo suo, id est, inter domesticos sanguinis sui, tunc nudata est mortalitas carnis. Judæis scandalum, gentibus stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis et gentibus, quasi Sem et Japheth, Dei virtus, et Dei sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. ALCUIN. Post diluvium Nœ inebriatus est, quia forte nesciebat vino posse inebriari. Nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi. Ideo de Nœ specialiter dicitur quod plantaverit vineam. Nudatio femoris sequitur ebrietatem sicut libido satietatem.
Deuteronomy 21:20dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis:
Proverbs 23:20Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: + 23.20 Noli esse in conviviis peccatorum. Carnes ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis vicissim vitia proximorum dicere: de quorum pœna mox subditur: Quia vacant potibus, etc. Dantes symbola consumentur. Symbolum, collatio, etc., usque ad detractionis suæ languor occupavit.
Song of Solomon 1:4Sponsa Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. + 1.4 Nigra sum. Postquam Ecclesia in cellaria est perducta, per cognitionem scilicet et per spem futurorum bonorum, postquam eum recto corde diligere, et in ejus gratia gaudere didicit, restat ostendere, quod pro amore illius et pro acquisitione bonorum, quæ gustavit, certamen subeat, et quid afflictionis toleret. Nigra. Quasi dicat: promittitis vos mecum ituras, et potest vos tribulatio deterrere quam patior: sed ne afflictio, nec infamia vos deterreant, quia hæc virtutum formositatem conferent, et post amorem restat patientia ad experimentum amoris. Nigra. Rursus adolescentulis sponsa respondet, et agitur de manifesta tentatione. Nigra. Vilis quidem in oculis persequentium appareo, sed ante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo. Sicut tabernacula Cedar. Hic sicut ponitur non pro veritate, sed pro æstimatione insipientium, qui eam putant vitiorum, vel dæmonum mansionem; sicut pelles Salomonis hic ponitur pro veritate. Cedar Ismælis filius fuit, cujus manus contra omnes, et manus omnium contra eum, nullum inter homines habens locum, sed in tabernaculis pro nequitia, et ira semper habitans. Sic et justi pro meritis suis creduntur expelli et affligi, et quasi hostes omnium judicantur: unde dicitur, Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum Matth. 10.. Sicut pedes. Ecclesia in se carnalia mortificans desideria, et decorata virtutibus, vero pacifico dignum fit habitaculum. Ideo caro Dominici hominis vocatur pellis, quia sicut tentorium super aliquem tenditur ne a sole uratur, ita caro Christi in cruce extensa fuit nobis obumbratio vitiorum.
Isaiah 5:11Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis ! + 5.11 Væ qui consurgitis. Quasi diceret: Captivitas imminet, etc., usque ad non intelligunt in se opera Domini.