Ephesios 5:22
Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: + 5.22 Mulieres. Hucusque communiter de moribus egit, nunc quædam singulis ordinibus suadet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wives, submit yourselves unto your own husbands, as unto the Lord.
In Context
23quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.
Cross References
Genesis 3:16Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. + 3.16 Mulieri quoque, etc. AUG., ubi supra, c. 37 Hæc figurate et prophetice melius intelliguntur, etc., usque ad depravabitur natura, et augebitur culpa. Multiplicabo ærumnas, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 19 Manifestum est multiplicatos esse dolores mulieris, etc., usque ad sed prius reluctatum est cum dolore consuetudini malæ.
Esther 1:20Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctæ uxores, tam majorum quam minorum, deferant maritis suis honorem.
Ephesians 5:22Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: + 5.22 Mulieres. Hucusque communiter de moribus egit, nunc quædam singulis ordinibus suadet.
1 Timothy 2:11Mulier in silentio discat cum omni subjectione. + 2.11 Mulier in silentio. Orandi officium dixit convenire omnibus, et qualiter, et pro quibus, et quare, et quod ubique orandum sit. Nunc dicit, quod docendi officium solis viris conveniat, et quales ad illud debeant ordinari, determinat.
1 Peter 3:1Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant: