Ephesios 5:25
Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Husbands, love your wives, even as Christ also loved the church, and gave himself for it;
In Context
24Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
26ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
Cross References
Genesis 24:67Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. + 24.67 Qui introduxit eam, etc. GREG. ut supra. Hanc Isaac in tabernaculo matris suæ introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogæ, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quæ cognatione, id est prædestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat. Et intantum dilexit eam, etc. GREG. ut supra. Quia ex lucro Ecclesiæ Christus tristitiam ex perditione Synagogæ detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judæa pro nihilo habetur. Isaac quoque risus, Rebecca vero patientia dicitur: risus vero ex lætitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit cœlestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. 12: Spe gaudentes, in tribulatione patientes, ut prospera lætificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.
Proverbs 5:18Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. + 5.18 Sit vena. Sit doctrina tua, et quæcunque nascuntur ex ea, in benedictione Ecclesiæ; et lætare cum ea, cui ab adolescentia, id est ex quo credidisti, conjunctus es.
Matthew 20:28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
John 6:51Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.
Galatians 1:4qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, + 1.4 Qui dedit. Id est, sponte obtulit: quia non est alius qui potuit aperire librum, nisi leo de tribu Juda. Semetipsum. Quia non erat hostia alia digna pro peccatis nostris delendis, quod est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex? Quasi: Nullum penitus. De sæculo. Id est de conformitate mundi, qui nos allicit. Præsenti sæculo nequam. Tanto plus capit, cum æterna non videantur. Sæculo nequam. Hoc dicit non quod mundus iste creatus a Deo sit malus, sed quia in eo fiunt mala. Et hoc sensu dicitur: Dies mali sunt. Mundus in maligno positus. Tempora periculosa. Saltus, qui pleni sunt latronibus, et gladius, quo cruor effunditur, et calix, in quo venenum temperatur, mala dicuntur: quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam quæ in eis fiunt.
Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.