Ephesios 5:27
ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. + 5.27 Non habentem maculam, etc. Quia per actionem bonam munda est a macula, et per spem tensa ad superna: proinde vestis ejus in monte tanquam nix dealbata effulsit, quæ significabat. Ecclesiam omni macula peccati mundatam, quæ per Christi in ligno crucis extensionem extensa est a ruga, et desiderio ad cœlestia. Non habentem nunc maculam, aut rugam, sed ut sit sancta, hic per bona opera, et immaculata, in abstinentia mali. Vel hoc erit in futuro, erit enim tunc Ecclesia sancta per gloriam, immaculata per corruptionis remotionem. Sicut Christus fudit sanguinem, ut lavaret maculam Ecclesiæ, et extendit se in cruce, ut tolleret rugam, sic et viri, si opus est, debent mori pro salvandis uxoribus, et verbo vitæ eas instruere, ut exhibeant cas Deo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
28Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
Cross References
Psalms 87:3Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. + 87.3 Intret in conspectu. ID. Virtus puræ orationis, quæ quasi quædam persona ad Deum intrat et mandatum peragit: quo caro pervenire nequit. 1
Isaiah 60:15Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem: + 60.15 Odio habita. Judæis, quia fidem Christi prædicabat, legis observantias destruebat; gentibus quia unum Deum afferebat, idola nihil esse astruebat. Non erat qui per te transiret. Transiret et benediceret tibi, etc., usque ad insuper superbia aliquando mala, aliquando bona:
Jeremiah 33:9Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.
2 Corinthians 11:2æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. + 11.2 Æmulor. Æmulatio est propter alienum statum motus mentis, vel in bonum vel in malum. Hic amoris est, non livoris, quia diligit eos æmulatione Dei, id est quam Deus spiritu suo inspirat, per hoc ostendit ea quæ dicet, amore eorum se dicturum, non ut ad laudem ejus proficiant, sed ad horum profectum. Vos uni. A plurali ad singulare descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitate mentis (etsi non corporis) servare. Virginitas carnis, corpus est intactum: hæc virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta: hæc est omnium fidelium.
Colossians 1:22nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: + 1.22 Reconciliavit in corpore. Si mortalis et mortuus potuit reconciliare, jam immortalis potest omnia facere.
1 Thessalonians 5:23Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. + 5.23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, etc. Id est, ego ita prælatos et subditos moneo, ipse autem Deus est qui potest. Spiritus vester. Ratio servetur integra, non consentiendo carni. Et Anima. Id est, sensualitas servetur integra, serviendo rationi. Et corpus. Ut nihil agatis ejus ministerio. Unde aliquis conqueratur. Aliquando inquinatur anima per cogitationem malam et est mundum tamen corpus. Ideoque spiritum integrum in homine dicit esse debere. Si autem mala vita, vel cogitatio intercedat, non erit spiritus. Spiritus et anima et corpus quibus homo constat, scilicet illud quo intelligimus, et illud quo vivimus et illud quo visibiles et contrectabiles sumus, quæ rursus duo dicuntur, quia sæpe anima cum spiritu nominatur. Sine querela. Aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est. Aliud est esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit. Quia est quidam modus bonæ vitæ, de quo etiam in ista conversatione, justa querela esse non possit. In adventu. Hoc est usque ad finem vitæ.