bible.software › Ephesios › Ephesios 5 › Ephesios 5:28
Ephesios 5:28
Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So ought men to love their wives as their own bodies. He that loveth his wife loveth himself.
In Context
27ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. + 5.27 Non habentem maculam, etc. Quia per actionem bonam munda est a macula, et per spem tensa ad superna: proinde vestis ejus in monte tanquam nix dealbata effulsit, quæ significabat. Ecclesiam omni macula peccati mundatam, quæ per Christi in ligno crucis extensionem extensa est a ruga, et desiderio ad cœlestia. Non habentem nunc maculam, aut rugam, sed ut sit sancta, hic per bona opera, et immaculata, in abstinentia mali. Vel hoc erit in futuro, erit enim tunc Ecclesia sancta per gloriam, immaculata per corruptionis remotionem. Sicut Christus fudit sanguinem, ut lavaret maculam Ecclesiæ, et extendit se in cruce, ut tolleret rugam, sic et viri, si opus est, debent mori pro salvandis uxoribus, et verbo vitæ eas instruere, ut exhibeant cas Deo.
29Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: + 5.29 Nemo enim unquam. Qui ergo mavult esse sine corpore, non corpus, sed corruptiones et pondus ejus odit. Sicut et Christus Ecclesiam. Ita faciat vir de uxore, quæ est caro ejus: quia sic et Christus nutrit Ecclesiam cibo corporis sui, et fovet spiritualibus indumentis præceptorum, virtutum et bonorum operum.
Read all of Ephesios 5
Cross References
Matthew 19:5Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. + 19.5 Adhærebit uxori. Si malum moribus, si luxuriosa, seu quidlibet hujusmodi sit uxor, velimus nolimus sustinenda est. Cum enim liberi essemus, volentes nos subjecimus servituti. Si ancilla libero, vel servus liberæ supponitur, non reputatur conjugium postquam detectum fuerit: sic et de consanguineis. Et erunt duo in carne. Præmium nuptiarum est ex duobus una caro: Castitas conjuncta spiritui unus spiritus efficitur. Salubri consilio Dei factum est, ut portionem sui corporis vir amplecteretur in femina, ne a se putaretur diversum esse, quod de se cognosceret fabricatum.
Ephesians 5:31Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
This Verse In Other Editions
Study Ephesios 5:28