Ephesios 5:3
Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 18:21Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, + 18.21 Provide autem, etc. Ad custodiam humilitatis ab alienigena instruitur, ne, qui tot arcana Dei ab ipso Deo discebat, extolleretur, et putaret se humano consilio non egere. Præfigurabatur etiam quod doctrina gentium Judæorum scientiam et superbiam superaret; et quæ in lege deerant, fideles ex gentibus complenda suggererent, et spiritualem intellectum ad legem Dei afferrent. Sciebat quoque Moyses quia hunc populum lex audiret, et faceret quæcunque diceret, legis quoque diminutio suggerente Evangelio fieret. Et constitue, etc. ORIG., hom. 11. Ordinabis, inquit, eos tribunos et centuriones, et indicabunt populum omni hora, verumtamen, quod gravius fuerit referent ad te. Audient principes populi et presbyteri plebis, qui debent omni hora populum judicare, semper et sine intermissione sedere in judicio, dirimere lites, et reconciliare dissidentes, in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex Scripturis sanctis officium suum. Moyses, inquit, ut sit in his quæ ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populis. Cæteri vero principes, quos appellavit tribunos, quia tribui præsunt, vel centuriones, vel quinquagenarii qui præsunt minoribus judiciis, quæ ad singulos pertinent dirimentes. Quam figuram etiam in futuro sæculo servandam puto. Unde Matth. 19: Cum sederit filius hominis super thronum majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, etc. Vides ergo quia non solum Dominus judicat, cui omne judicium dedit Pater Joan. 5., sed constituit principes qui judicent de minoribus causis; verbum autem quod gravius fuerit, referant ad ipsum. Ideo dicit Dominus de quodam, Matth. 5: Quia reus erit concilii; de alio autem, Matth. 12: Reus erit gehennæ ignis. Sed et de omni verbo otioso dicuntur reddere rationem. Et ideo non dixit quia Deo præstabimus rationem, sicut de perjurio. Reddes autem Domino juramenta tua. Matth. 12: Regina quoque austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit eam. Ecce aliud genus judicii, Matth. 13: Qui habet aures audiendi, audiat: hæc enim omnia umbra sunt cœlestium et imago futurorum. IDEM. Sicut scriptum est Eccle. 1: Non satiabitur oculus visu, nec auris auditu, nec nos satiari possumus considerando quæ scripta sunt, quibus nos ædificet, quantis nos modis instruat. Cum enim conspicio quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur Exod. 33., consilium accepit a Jethro socero sacerdote Madian, admiratione nimia obstupesco. Audivit enim Moyses vocem soceri sui, et fecit quæcunque dixit ei. Non dixit, Quia Deus mihi loquitur quid agere debeam, quomodo ab homine consilium accipiam, et ab homine gentili, alieno a populo Dei? et non quis dicat, sed quid dicatur auscultat. Nos ergo si invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non cum auctoris nomine spernamus et dicta; nec quia legem Dei tenemus, convenit nobis tumere superbia et spernere prudentium verba; sed omnia probantes, quod bonum est teneamus. Qui autem hodie populis præsunt, non dico si jam eis aliqua a Deo revelata sunt: sed si in scientia legis aliquid meriti habent, consilium dedignantur inferioris, etiam sacerdotis, nedum laici, nedum gentilis: sed Moyses, qui erat mansuetus super omnes homines Num. 12., accepti consilium inferioris, ut principibus daret formam humilitatis, et signaret imaginem futuri sacramenti. Sciebat quandoque futurum ut gentiles bonum consilium proferrent, apud Moysen bonum et spiritualem intellectum afferentes ad legem, et audiret eos lex faciens omnia quæ dicerent. Non enim potest facere lex sicut Judæi dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est in littera, et nihil potest secundum litteram. Nihil enim ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Secundum hoc autem consilium quod nos afferimus ad legem, possunt omnia spiritualiter fieri, et sacrificia offerri, quæ modo carnaliter non possunt; potest lex lepræ spiritualiter servari. Sicut ergo intelligimus, sentimus et consilium damus, omnia facit lex: secundum litteram vero non omnia, sed pauca.
Exodus 23:13Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. + 23.13 Et per nomen externorum deorum, etc. Per nomen suum jurare permittit, non quod bonum sit jurare; sed quia sciebat homines pronos ad jurandum esse, non vult ut jurent per nomina exteriorum deorum, ne frequenti juramento inducantur ad cultum eorum. Sic et hostias non approbat Deus, mavult tamen sacrificari sibi quam idolis.
Numbers 25:1Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, + 25.1 Orabatur, etc., in Setim. Interpretatione Hebraicorum nominum, Sittim invenimus in lingua nostra responsionem vel refutationem dici. Applicuit ergo Isræl ad responsionem vel refutationem, non bene applicuit. ORIG., hom. 20 in Num. Ipsa historia nos ædificat, etc., usque ad mendacio et omnibus malis, cum quibus unum corpus efficitur.
Joshua 7:21Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. + 7.21 Regulamque. ADAM., hom. 7. Furatus est autem linguam auream, etc., usque ad quod furanti exstitit causa peccati. Regulamque. LXX: Linguam, hæreticorum scilicet dogmata, vel superstitiosa sæcularium litterarum studia. Hæc enim est lingua aurea, luculento sermone aptata. Hanc furati sunt hæretici de Jericho, quasi auream regulam, qui philosophorum sectam conati sunt inducere in Ecclesiam: quorum anathemate multi perduntur, et quasi acervo lapidum multitudine peccatorum exstinguuntur: quorum ductor diabolus, qui per illorum impietatem fidelium quosdam vicerat, rursus superatus vincitur, et a populo Dei suspensus, crucis virtute necatur. ISID., in Jos. Jericho mundum significat: de anathemate ejus in tabernaculo suo abscondit, qui sæculares mores Ecclesiæ secretis inserit; qui sub cultu Dei manens, solemnitates sæculi vel spectacula diligit; qui sortilegos aruspices et augures inquirit, vel cætera facit quæ in Jericho, id est in sæculo habebantur. Lapidavitque eum. AUG., quæst. in Jos. Quæritur eum Dominus eum qui furtum fecerat, etc., usque ad peccato suo secum consumptis mori.
Psalms 10:3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: + 10.3 In obscuro. CASS. In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia: 1
Proverbs 28:16Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.