The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 5 › Ephesios 5:31

Ephesios 5:31

Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For this cause shall a man leave his father and mother, and shall be joined unto his wife, and they two shall be one flesh.

In Context

30quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.

32Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. + 5.32 Sacramentum hoc magnum. Ne aliquis putaret in viro esse et uxore, secundum utriusque naturalis sexus copulationem, corporalemque mixtionem, addit: Ego dico in Christo, etc., secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia, accipitur quod dictum est: Non jam duo, sed una caro sunt, et quomodo sponsus et sponsa dicuntur, sic caput et corpus. Sive ergo dicatur caput et corpus, sive sponsus et sponsa, unum intelligite. Fit enim ex duobus quasi una quædam persona, scilicet ex capite et corpore, ex sponso et sponsa: quam unitatem miram et excellentem commendat Isaias, in quo Christus loquens, ait: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Hujus spiritualis unitatis sacramentum fuit illud quod in Genesi de unione conjugii ad litteram dicitur

Read all of Ephesios 5

Cross References

Matthew 19:5Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. + 19.5 Adhærebit uxori. Si malum moribus, si luxuriosa, seu quidlibet hujusmodi sit uxor, velimus nolimus sustinenda est. Cum enim liberi essemus, volentes nos subjecimus servituti. Si ancilla libero, vel servus liberæ supponitur, non reputatur conjugium postquam detectum fuerit: sic et de consanguineis. Et erunt duo in carne. Præmium nuptiarum est ex duobus una caro: Castitas conjuncta spiritui unus spiritus efficitur. Salubri consilio Dei factum est, ut portionem sui corporis vir amplecteretur in femina, ne a se putaretur diversum esse, quod de se cognosceret fabricatum.

1 Corinthians 6:16An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. + 6.16 Unum corpus. Tradunt physici, quod adeo uniuntur, quod si sanguis eorum commisceretur, omnino conjungeretur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 5:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 5:30Ephesios 5Ephesios 5:32 →