Ephesios 5:4
aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
Cross References
Psalms 33:1Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit. + 33.1 Psalmus David. AUG. Loquitur Christus, et in eo Christianus: docet humilitatem, dum commendat corpus et sanguinem. Cum immutavit vultum Christus, id est, sacrificium, coram Judæis, qui regnum patris sui David sunt, juxta illud: Et dabit illi Dominus sedem David, Ecclesia est regnum Patris. 1
Proverbs 15:2Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam. + 15.2 Ebullit stultitiam. Scripturam pervertendo, suos sensus auctoritati præponendo; velut fatui philosophi, ut Porphyrius, et Julianus, qui contra Ecclesiæ doctores stultitiæ suæ fluenta fundebant.
Daniel 6:10Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
Mark 7:22furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
Romans 1:28Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, + 1.28 Et sicut, etc. Item quia nondum resipiscunt, in alia cadunt pro eadem culpa. Per sicut, pœnam peccato assimilat, quod sicut peccaverunt in sensu Dei, sic puniti sunt in proprio sensu. Non probaverunt. Quia non noverunt Deum habere in notitia quod ratio probabat: vel quia putaverunt Deum nescire et negligere mala. Tradidit, etc.