Ephesios 6:11
Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Put on the whole armour of God, that ye may be able to stand against the wiles of the devil.
In Context
Cross References
Nehemiah 4:13statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus. + 4.13 Statui in loco, etc. Ut agmine, scilicet armatorum circumdati operatores liberius et securius ædificarent. Dispertiti enim sunt gradus fidelium: alii bonis operibus intus ornantes Ecclesiam ædificant: alii armis sacræ lectionis muniti contra impugnantes hæreticos vigilant. Hi religiosa devotione proximos in fidei veritate confortant, illi adversus diaboli vel vitiorum tela necessarium certamen exercent, et ab ovili dominico insidiantes lupos pastorali sollicitudine arcent.
Luke 14:29ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, + 14.29 Omnes qui vident. Sicut ait Apostolus: Facti sumus spectaculum mundo, angelis et hominibus II Cor. 4.. Et in omni quod agimus, considerare occultos adversarios debemus, qui nostris operibus insidiantur, et nisi contra eos vigilemus, patimur irrisores quos habemus ad malum suasores.
Romans 13:14sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
2 Corinthians 2:11ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus. + 2.11 Ut non circumveniamur. Ideo debemus condonare, ne decipiamur a Satana, per nimiam asperitatem. Sæpe enim propter asperiores animadversiones in desperationem infirmus præcipitatur.
2 Corinthians 6:7in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, + 6.7 In virtute Dei. Non speremus in homine vel in bonis; si quid boni est, Deo attribuamus. Vel hoc dicit, quia qui prædicta habet, miracula facit ad conversionem infidelium.
2 Corinthians 11:3Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. + 11.3 Timeo autem. HIER. Serpens Evam de Deo mentiendo seduxit, etc., usque ad penitus non esse, aut æternam non esse affirmat contra auctoritatem omnium Scripturarum.