Ephesios 6:12
quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. + 6.12 Mundi rectores. Non ideo sic appellantur, quia regunt mundum, qui constat ex cœlo et terra; sed mundum peccatores dicit, de quo Joannes: Et mundus eum non cognovit Joan. 1.. Talem mundum illi regunt, contra quos habemus perpetuas inimicitias: quia et quod patimur homines importunos, illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus. Tenebrarum. Ne putentur dæmones hunc visibilem mundum regere, subdit quid nomine mundi intellexerit: Tenebrarum harum, id est peccatorum; quasi: Non dominantur dæmones mundo qui constat cœlo et terra, sed peccatoribus. Contra spiritalia. Quasi: Timendi hostes quia spiritales et invisibiles, et quia nequam: et non pro parva re, sed pro cœlesti hæreditate tollenda pugnant. Ut cœlestia dicit virtutes, in quibus pugnam dæmonum patimur, vel spiritus nequam sunt in cœlestibus, id est in hoc inferiori ære. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus, equos possideamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:
13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
Cross References
Job 2:2ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
Luke 13:24Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. + 13.24 Contendite intrare, etc. Quasi diceret: Vere pauci, et illi cum magnis laboribus, quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur.
John 12:31Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. + 12.31 Nunc judicium est. Discretionis scilicet, quod est ante ultimum damnationis, quia nunc per passionem jure diaboli destructo multi liberabuntur, unde exponendo subjungit: Patior, turbor, et per hæc, etc. Ejicietur. A redemptis expelletur, prædicantibus apostolis plene expelletur qui olim a paucis etsi extra tentetur, non lædit intus.
John 16:11De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. + 16.11 De judicio. Quia si damnatum illum sequuntur cum eo damnantur, et ne sibi credant parci terrentur supplicio illius superbi.
Romans 8:38Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, + 8.38 Neque angeli, neque principes, neque virtutes. Hi ordines accipiuntur de malis angelis, et de bonis si fieri posset.
1 Corinthians 15:50Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. + 15.50 Hoc autem dico. Judæi credebant futuram resurrectionem, sed more hujus vitæ, ut nuberent et generarent: unde sadducæis quidam non poterant respondere de septemvira muliere, de resurrectione enim erant hi carnaliter cogitantes: sed hoc Apostolus removet, dicens: Quia caro. Per carnem et sanguinem, ventrem et libidinem, id est opera carnis (quæ ibi non erunt) significat. Neque corruptio incorruptelam possidebit. Ne putares secundum substantiam carnis hoc dici, aperuit. Ideo dixit quod caro non possidebit regnum Dei: quia corruptio mortalitatis, quæ nomine carnis hic ostenditur, non possidebit incorruptibilitatem.