Ephesios 6:14
State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, + 6.14 Succincti lumbos vestros, etc. Id est carnales concupiscentias cingulo castitatis frenantes non simulatorie, sed in veritate, vel per charitatem. Induti loricam justitiæ. Recte lorica justitiæ comparatur, quia, sicut lorica multis circulis contexitur, ita justitia multis virtutibus constat. Aliter: Justitia loricæ potest comparari quia, sicut lorica pectus munit, ventrem stringit, femora protegit, ita justitia superfluas cogitationes quæ in pectore versari solent, repellit: ingluviem ventris stringit, luxuriam quoque opprimit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
Cross References
Isaiah 11:5Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. + 11.5 Interficiet impium. Si enim Michæl interficiet ut quidam dicunt, ipse Deus tamen in Michæle hoc faciet. Fides. HIER. Fideles bene operando adhærebunt ei qui factus est sapientia, justitia et sanctificatio, qui ait: Ego lux et vita.
Luke 12:35Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris, + 12.35 Sint lumbi, etc., et lucernæ. Deo non placet unum sine altero cum quis vel bona agit nondum refrenata luxuria, vel caste vivit, non exercens se per bona opera. Et ut ab amore temporalium possitis removeri, et bona quæ agitis, simplici intentione æternorum agatis, cingite lumbos, id est motus carnalium desideriorum refrenate, et habete lucernas ardentes, ut in operatione vestra solo Dei amore ardeatis et aliis exemplum præbeatis.
Ephesians 5:9fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: + 5.9 Fructus enim, etc. Hujusmodi autem opera sunt fructus et opus lucis. Et justitia, etc. Justitia et veritas sunt partes bonitatis. Et est sensus: In omni bonitate et justitia et veritate. Id est, justa et vera convenienter loquamini.
1 Peter 1:13Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi: + 1.13 Propter quod. Quia tanta gratia vobis est promissa, ut revelate videatis illam quam nunc vident angeli, tanto amplius digni esse curate, ut eam percipere valeatis. Sperate. Securi exspectate mente, et corpore casti. Nam qui Domino se placere non novit, merito spe bonorum carens, ne citius adveniat, metuit.
Revelation 9:17Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. + 9.17 Et ita vidi. Id est sicut intellexeram quod ad destructionem aliorum equitabant, sic intellexit, quod per diabolum hoc faciebant, quem sicut equi portabant, vel equi intelligi possunt diaboli, super quos mali fundantur. Habebant loricas igneas. Id est muniebant eos sententiis de quibus sequitur æterna pœna, ubi est ignis et fetor et fumus. Vel habebant loricas igneas, id est æternam pœnam, quæ nunquam dimittit quos accipit. Tanquam capita leonum. Superius in plaga locustarum vidit facies hominum, hic leonum: quia hæretici aliquid humanitatis ostendunt, ministri autem Antechristi, quod docebunt dictis et signis hoc etiam pœnis cogent confiteri. Procedebat ignis. Causa æternæ pœnæ. Vel ignis, id est cupiditas; fumus, id est superbia; sulphur, id est fetor malorum operum. Fumus et sulphur. Cæci sunt et in tenebris positi, propter fetorem vitiorum et malorum operum.