The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 6 › Ephesios 6:15

Ephesios 6:15

et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, + 6.15 Calceati. Marcus dicit apostolos calceatos sandaliis, vel soleis, ut neque pes sit rectus, nec nudus ad terram, id est nec occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Pedes. Id est affectiones sint munitæ virtutibus ne a vitiis pungantur, ut ita sint parati ad prædicandum Evangelium quod nuntiat pacem inter Deum et hominem; vel ut sint parati complere præcepta Evangelii.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And your feet shod with the preparation of the gospel of peace;

In Context

14State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, + 6.14 Succincti lumbos vestros, etc. Id est carnales concupiscentias cingulo castitatis frenantes non simulatorie, sed in veritate, vel per charitatem. Induti loricam justitiæ. Recte lorica justitiæ comparatur, quia, sicut lorica multis circulis contexitur, ita justitia multis virtutibus constat. Aliter: Justitia loricæ potest comparari quia, sicut lorica pectus munit, ventrem stringit, femora protegit, ita justitia superfluas cogitationes quæ in pectore versari solent, repellit: ingluviem ventris stringit, luxuriam quoque opprimit.

16in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: + 6.16 Scutum fidei. Fides est scutum, sub quo tuta est justitia, sicut sub munimine omnium virtutum, quod protenditur ante omnia arma et quod primo omnium impugnat diabolus.

Read all of Ephesios 6

Cross References

Song of Solomon 7:1[ Sponsa Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Chorus Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis. + 7.1 Quid videbis in Sulamite. Dum Ecclesia monet Synagogam, ipse Redemptor annuens hortamentis illius, se effectum daturum promittit. Elias enim et Enoch in illis convertendis non laborarent, nisi divinis Scripturis et apostolicis testimoniis certitudinem conversionis eorum haberent. Quid videbis. Quasi diceret: Doles de incredulitate Synagogæ; sed scias in proximo convertendam, ut in ea jam non appareat infidelitas, sed opera spiritualium agonum, et virtutum. Quam pulchri sunt gressus. In præmissis descriptionibus est descensus a superioribus ad inferiora, et superiorum tantum fit commendatio membrorum. In hac commendantur etiam inferiora, et ab inferioribus ascenditur ad superiora; ut ostendatur, quod illa Ecclesia in novissimo, ex illis ante reprobis convocata, habebit tamen membra superioribus non imparia; in qua fit mentio gressuum, quia non in otio futura, sed ad certamen processura, primam pulchritudinem ex certamine ostenditur habitura. Quam pulchri sunt. Primo operum constantiam et mortificationem voluptatum in ea laudat: Quam pulchri sunt. Hæc dicens ad laudem ipsius Ecclesiæ conjunctæ ex dulcedine se convertit, ut Judæi facilius convertantur, et Ecclesia de illis convertendis plus laboret. Juncturæ femorum. Recte post gressus calceatos, junctura femorum laudatur: quia per ministerium prædicantium perficit unanimis conjunctio credentium populorum. Monilia. Mundissima, cum jam non dissentiant hi ab illis, sed in omnibus conveniant: et operum attestatione clarescant. Quæ fabricata sunt. Quæ conjunctio, arte inscrutabilis consilii ordinata est: quis enim novit quare Deus usque ad illud tempus Judæos excæcaverit. Quæ fabricata sunt manu. Id est, ineffabili largitate firmata conditoris. Umbilicus tuus. Illi etiam inter molles, qui gignunt, etsi mundo licite hærent, tamen bene annuntiant.

Habakkuk 3:19Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum: et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.]

Luke 15:22Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: + 15.22 Cito proferte, etc. Stola prima, vestis innocentiæ, in qua primus homo conditus, sed post culpam se nudum novit, et pellicium, id est mortale sumpsit indumentum. Annulum. Id est signaculum fidei, quo signantur promissa in cordibus credentium. In manu. Id est operatione: ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur. Et calceamenta. Id est exempla priorum munite in officio prædicandi, ut et opus ornetur bene vivendo, et cursus ad æterna præparando.

2 Corinthians 5:18Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 6:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 6:14Ephesios 6Ephesios 6:16 →