The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 6 › Ephesios 6:16

Ephesios 6:16

in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: + 6.16 Scutum fidei. Fides est scutum, sub quo tuta est justitia, sicut sub munimine omnium virtutum, quod protenditur ante omnia arma et quod primo omnium impugnat diabolus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Above all, taking the shield of faith, wherewith ye shall be able to quench all the fiery darts of the wicked.

In Context

15et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, + 6.15 Calceati. Marcus dicit apostolos calceatos sandaliis, vel soleis, ut neque pes sit rectus, nec nudus ad terram, id est nec occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Pedes. Id est affectiones sint munitæ virtutibus ne a vitiis pungantur, ut ita sint parati ad prædicandum Evangelium quod nuntiat pacem inter Deum et hominem; vel ut sint parati complere præcepta Evangelii.

17et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), + 6.17 Et galeam. Galea est salus æterna, cujus memoria mentem obvolvit ne deficiat. Et gladium spiritus. Verbum Dei est gladius bis acutus, docens de temporalibus et æternis. Illorum consolationem in Veteri, istorum perfectionem in Novo Testamento promittens. Quod enim temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii: quod vero in sempiternum ad aliam partem gladii pertinet. Nam et ideo duo Testamenta dicuntur, quia Vetus terrena promittit, Novum æterna. De hoc gladio Dominus ait: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium Matth. 10.. Iste gladius vere acutus est, quia eum quem fecit a mundo dividit.

Read all of Ephesios 6

Cross References

Psalms 56:3Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. 1

Psalms 120:4Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël. + 120.4 AUG. Ecce non dormitabit. Dormitat Christus, etc., usque ad sed ne adhuc putes hoc de aliquo hominum, subdit, Dominus custodit. Qui custodit Isræl. AUG. Qui non potest videre faciem, etc., usque ad et huic non dormit Christus. 1

1 Thessalonians 5:19Spiritum nolite extinguere.

Hebrews 11:24Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,

1 John 5:4Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. + 5.4 Et hæc est victoria, etc. Illa nimirum fides, quæ per dilectionem operatur, quæ Dei auxilium flagitat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 6:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 6:15Ephesios 6Ephesios 6:17 →