The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 6 › Ephesios 6:17

Ephesios 6:17

et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), + 6.17 Et galeam. Galea est salus æterna, cujus memoria mentem obvolvit ne deficiat. Et gladium spiritus. Verbum Dei est gladius bis acutus, docens de temporalibus et æternis. Illorum consolationem in Veteri, istorum perfectionem in Novo Testamento promittens. Quod enim temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii: quod vero in sempiternum ad aliam partem gladii pertinet. Nam et ideo duo Testamenta dicuntur, quia Vetus terrena promittit, Novum æterna. De hoc gladio Dominus ait: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium Matth. 10.. Iste gladius vere acutus est, quia eum quem fecit a mundo dividit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And take the helmet of salvation, and the sword of the Spirit, which is the word of God:

In Context

16in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: + 6.16 Scutum fidei. Fides est scutum, sub quo tuta est justitia, sicut sub munimine omnium virtutum, quod protenditur ante omnia arma et quod primo omnium impugnat diabolus.

18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: + 6.18 In spiritu. Orat in spiritu, qui munda conscientia et integra fide orat. In carne orat, qui polluta mente iterum peccat, non casu, sed de proposito.

Read all of Ephesios 6

Cross References

1 Samuel 17:58Et ait ad eum Saul: De qua progenie es, o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitæ ego sum.

Isaiah 59:17Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli:

Matthew 4:4Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. + 4.4 Scriptum est. Non utitur potestate, sed Scripturarum auctoritate, docens nos magis doctrina quam miraculis pugnare. Non in solo pane vivit homo. Quasi: Persuasio tua tentatio est: quia agis de cibo corporis, et non de cibo mentis. Inferior pars hominis pane sustentatur, alia verbo Dei reficitur: quia vero agis de inferiori, patet quod tentator sis. Sed in omni verbo, etc. Omne verbum charitas, in qua complentur omnia quæ procedunt de ore Dei, quia cujuscunque ministerio dicantur, non ejus sunt, sed Dei: sed si adversum quid inseritur, hoc non est Dei. De uno verbo, id est, sapientia Dei procedit quidquid loquuntur sancti qui sunt os ejus.

Matthew 4:10Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. + 4.10 Scriptum est. David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege. Dominum Deum tuum. Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc præceptum esse insinuat. Similiter, et illud: Non tentabis Dominum Deum tuum, scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur. Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et Dominus sit adorandus ex debito. Servies. Græce: enim servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicunque, Græce dicitur. Illa vero quæ soli Deo debetur, latria dicitur: unde idololatria, quæ quod soli Deo debet, idolis dat. Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit. Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, cum dixit Gen. 3.: Eritis sicut dii. De avaritia, cum ait: Scientes bonum et malum.

Hebrews 4:12Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. + 4.12 Sermo Dei. Qui a regalibus sedibus venit. Vivus. Quem infideles mortuum putant. Pertingens. Tota consideratione perveniens ad separationem animæ, id est sensualitatis, et spiritus, id est rationis. Divisionem animæ. Anima vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est quæ actu corporis fiunt, ut luxuria. Per spiritum vero spiritualia, id est quæ sunt mentis, ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia peccata et spiritualia: quis, quid, quo animo agat. Ac spiritus. Pertingit sermo Dei cognitione inseparabili, quia cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa a se, dum plus dedita infimis rebus, inferior est, vel ab his revocata dignior. Sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhiat de divina visione cogitans, vel dum inferius cœlestia considerat, vel inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est, superat quod in illa altius est. Compagum quoque. Compages dicitur junctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius Dei; scilicet quomodo et inter se cohæreant in aliquo, vel hoc et illa, id est ratio et sensualitas, quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis, pressa et captiva, aliquando consentit inferiori differentiæ sensualitatis. Medullarum. Medulla quæ interior est, dicitur hic quidquid interius et subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Discernit enim cogitationes, id est quæ diversa diversi cogitent. Discernit et intentiones earum cogitationum, quo singulæ tendant ad bonum vel malum. Et, ut plus dicam, nulla creatura terrena vel cœlestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta, quia ex omni parte plene visa. Item compages dicit conjunctiones cogitationum: medullas intentiones earum.

Hebrews 13:5Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: + 13.5 Sint mores. Postquam sua Hebræi perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. Sine avaritia. Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Non te deseram. Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, ut confidenter dicamus, etc. Neque derelinquam. Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 6:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 6:16Ephesios 6Ephesios 6:18 →