Ephesios 6:19
et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: + 6.19 In apertionem, etc. Id est ut aperte possim reserare mysterium Evangelii, id est secreta incarnationis et passionis. Quasi: Ne pressura tribulationis ipsa formidine acumen doctrinæ obtundat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
Cross References
Acts 4:13Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: + 4.13 Sine litteris, etc. Non quia litteras omnino nescirent, sed quia grammaticæ artis peritiam non haberent, hæc dicebantur. Idiotæ. Idiotæ dicebantur, quia proprium ingenium non exercuerant per doctrinam: Græce, Latine proprietas. BEDA. Illitterati mittuntur ad prædicandum, ne fides credentium non Dei virtute, sed eloquentia fieri putaretur: secundum illud: Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi I Cor. 1..
Acts 4:31Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. + 4.31 Motus est locus. Magna virtus orationis fidelium, hoc autem ad suscitandas mentes factum est.
Acts 9:29Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum. + 9.29 Cum Græcis. Græci Judæi dicuntur, quod inter Græcos dispersione sunt nati.
Acts 14:3Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
Acts 19:8Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.
Romans 15:30Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, + 15.30 Ut adjuvetis. Multi minimi dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo eum videre cupiunt, orent ut liberatum eum recipiant cum gaudio charitatis; unde sequitur ut liberer.