The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 6 › Ephesios 6:5

Ephesios 6:5

Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: + 6.5 Servi, obedite. Servitus cœpit ex peccato; prima enim servitutis causa peccatum est, ut nomo homini conditionis vinculo subderetur, quod non fuit nisi Deo judicante, apud quem non est iniquitas, et novit diversas pœnas meritis distribuere delinquentium. In simplicitate. Liberam facit servitutem; non timore subdolo, sed fideli dilectione, donec transeat iniquitas, et omnis evacuetur potestas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Servants, be obedient to them that are your masters according to the flesh, with fear and trembling, in singleness of your heart, as unto Christ;

In Context

4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

6non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,

Read all of Ephesios 6

Cross References

Joshua 24:14Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.

Malachi 1:6Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?

Matthew 6:24Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. + 6.24 Nemo potest, etc. Quasi: non poteritis ad oculum hominum bona agere, et ex his Deo placere. Non simul in cœlo et in terra thesaurizare, nec et vitiis et virtutibus deservire. Quidquid facis, vel ex amore Dei, vel servitute diaboli. Cum regnum Dei et diaboli dissideant inter se, in utroque nemo potest simul militare: unde qui baptizantur, diabolo abrenuntiant et operibus ejus. Aut enim unum odio. Nihil est medium. Quidquid enim facis, aut ex amore Dei, vel ex servitute diaboli. AUG. Diabolus enim semper est odio habendus: Deus vero, etc., usque ad sed contemnunt, victi concupiscentia sua et persuasione diabolica. Aut unum sustinebit. ID. Non quidem diligit: nemo enim diabolum diligit, sed sua cupiditate implicatus, etc., usque ad etsi non amet illum cujus ancillam diligit. Alterum contemnet. Non quidem odio habebit: nullius enim conscientia Deum potest odisse, quod retractavit idem Augustinus, dicens: Non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est: Superbia eorum qui te oderunt Psal. 3., etc. Et mammonæ. Mammona, Syra lingua, divitiæ, quibus servire Deum negare est. Non dicit habere: quod fieri licet ut bene dispenset, sed servire, quod est avari. Dicitur hoc nomen esse dæmonis qui præest divitiis, non quod in ejus ditione sunt: sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis divitiarum.

Acts 2:46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,

1 Corinthians 2:3Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 6:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 6:4Ephesios 6Ephesios 6:6 →