Esther 1:16
Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus: Non solum regem læsit regina Vasthi, sed et omnes populos et principes qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri. + 1.16 Responditque Mamuchan audiente rege atque principibus: Non solum regem læsit regina, etc. Hic novissimus in ordine septem sapientum numeratus, sententiam promulgat, et Paulum apostolum significat qui dicit: Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus I Cor. 15.. Et contradicentibus Judæis et zelo repletis ait: Quia vos indignos judicatis vitæ æternæ, ecce convertimur ad gentes Act. 13..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 18:14Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem.
1 Corinthians 6:7Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini?