bible.software › Esther › Esther 3 › Esther 3:11
Esther 3:11
dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit; de populo age quod tibi placet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the king said unto Haman, The silver is given to thee, the people also, to do with them as it seemeth good to thee.
In Context
10Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judæorum, + 3.10 Tulit ergo. Sicut Aman epistolas dirigens, regis signaculo eas munire conatur: ut facilius votum expleatur, sic Judæi libros divinæ legis in quibus est signaculum summi regis, id est, gratia Spiritus sancti ad comprehendendam hæresim suam assumunt in testimonium, reprobantes societatem gentium et Christi Evangelium, quasi divinis præceptis contrarium.
12Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo
Read all of Esther 3
Cross References
Jeremiah 26:14Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.
Luke 23:25Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum. + 23.25 Dimisit autem, etc. Auctor seditionis et homicidiorum Judæis dimittitur, id est diabolus, qui ob culpam a lucis patria depulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus, et ideo pacem habere non possunt, quia pacis auctorem non elegerunt.
This Verse In Other Editions
Study Esther 3:11