The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 3 › Esther 3:5

Esther 3:5

Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochæus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when Haman saw that Mordecai bowed not, nor did him reverence, then was Haman full of wrath.

In Context

4Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Judæum.

6et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judææ; magisque voluit omnem Judæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.

Read all of Esther 3

Cross References

Esther 1:12Quæ renuit, et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus, + 1.12 Quæ renuit. Non solum legatores despiciens, sed et regis imperium; unde in Evangelio, senior filius a patre rogatus ad convivium noluit introire: et qui ad cœnam vocati, aliis rebus occupati, noluerunt venire, juxta indignationem patrisfamilias, rejecti sunt et alii loco illorum constituti.

Esther 5:9Egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer. Cumque vidisset Mardochæum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suæ, indignatus est valde:

Psalms 37:12Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam. + 37.12 Amici mei et proximi. ID. Et pro his duobus solatiis gaudet humanitas, sed huic sunt cumulus passionis. AUG. Amici mei. Hactenus confessus est quæ patitur a se intus, etc., usque ad et hæc etiam cuique versanti inter homines convenit. 1

Proverbs 19:19Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet. + 19.19 Qui impatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit. Si enim pro duritia contradicentis fratris in impatientiæ vitium labaris, etc., usque ad cum enim pecuniam violentus abstulerit, pro hac animam invitus dabit.

Proverbs 27:3Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. + 27.3 Grave est saxum. Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant. Ira stulti utroque gravior, etc. De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 3:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esther 3:4Esther 3Esther 3:6 →