The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 7 › Esther 7:8

Esther 7:8

Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus. + 7.8 Et statim. Deprecatio Aman, oppressio dicitur, quia in die judicii iniquorum oratio irritatio est: unde: Cum judicatur, exeat condemnatus Psal. 108., etc. Tunc oppressio qua humiles opprimebant, ipsis improperabitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then the king returned out of the palace garden into the place of the banquet of wine; and Haman was fallen upon the bed whereon Esther was. Then said the king, Will he force the queen also before me in the house? As the word went out of the king’s mouth, they covered Haman’s face.

In Context

7Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua: intellexit enim a rege sibi paratum malum. + 7.7 Intravit in hortum. Rege in hortum properante, id est, secum electos ad delicias paradisi invitante, reginam pro salute sua deprecari contendit, sed tempus opportunum non habuit. Sero enim quæruntur salutis remedia, cum mortis imminent pericula; unde Salomon: Tunc invocabunt, et non exaudiam eos: mane consurgent, et non invenient Prov. 1..

9Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. + 7.9 Harbona. Doctores legis significat, qui scelera et dolos Judæorum prædixerunt, unde Moyses: Novi quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis de via quam ostendi vobis Deut. 31.. Et in Evangelio: Est qui accusat vos, Moyses, in quo speratis Joan. 5.. In domo Aman. Iniquos tumultuantes contra Christum, significat Aman et ejus Ecclesiam persequentes. Christus autem in lege erat eis promissus; lex itaque, quæ ad custodiam vitæ data est, ipsis in mortem versa est, per quam Christum delere, et ejus confessores interficere moliebantur: et qui per legem innoxios opprimere volebant; ipsa accusante, justi judicii accepere sententiam. Qui in lege peccaverunt, per legem vindicabuntur.

Read all of Esther 7

Cross References

Esther 6:12Reversusque est Mardochæus ad januam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite:

Isaiah 22:17Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus; et quasi amictum, sic sublevabit te.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 7:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esther 7:7Esther 7Esther 7:9 →